Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Lingua Sinica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Sinica
Taxinomia:
Series linguarum e familia Sinotibetana
Locutores: fortasse 1 300 000 000
Sigla: 1 zh, 2 chi, 3 zho
Status publicus
Officialis Res Publica Popularis Sinarum, Res publica Sinarum, Singapura, Consociatio Nationum
Privata civitates Asiae orientalis et undique
Litterae:
Scriptura: Sinica
Procuratio: 中国国家语言文字工作委员会, 國語推行委員會, 新加坡推廣華語理事會
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Forma linguarum Sinicarum
Forma linguarum Sinicarum

Lingua Sinica[1] seu Sinensis[2][3] vel Chinensis[4] (Sinice: 漢語/汉语 Hànyǔ 'lingua Sinica' et 中文 Zhōngwén 'litterae Sinicae') re vera constat in familia linguarum orta a ramo linguarum Sinotibetanarum. Loquentes saepe se eadem lingua omnes loqui putant, quia fere omnes eodem characterum systemate utuntur ut scribant, sed inter se pronuntiatu et grammatica tanto possunt discrepare, ut alii alios intellegere non possint.

Sunt decem linguae Sinicae. Lingua Mandarina, quia lingua publica Reipublicae Popularis Sinarum et Reipublicae Sinarum est, circiter 1300 000 000 loquentium habens, plerumque ut lingua commoda Sinica habetur. Etiam sunt linguae: Wu (Sinice 吴语), Yue seu Cantonensis (Sinice 粵語), Min (Sinice 闽语), Jin (Sinice 晋语), Xiang seu Hunanica (Sinice 湘语), Kejia seu Hakkafa (Sinice 客家话), Gan (Sinice 贛語), Hui (Sinice: 徽州话) et Ping (Sinice 平话); de quibus omnibus plura legere licet in tabula quae sequitur.

Nomen Breviter Pinyin Nomen locale Sinice simpliciter Sinice traditionaliter Locutores (c.)
Mandarina
includit Mandarinam normalem
Guan; 官 Guānhuà 官话 官話 1 365 000 000
Běifānghuà 北方话 北方話
Wu
includit Sciamhaevensem
Wu; 吴/吳 Wúyǔ Ng nyiu seu Ghu nyiu 吴语 吳語 90 000 000
Lingua Yue
includit Cantonensem
Yue; 粤/粵 Yuèyǔ Jyut6 jyu5 粤语 粵語 c. 80 000 000
Min
includit Taivanensem & Teochew
Min; 闽/閩 Mǐnyǔ Bân gú seu Mìng ngṳ̄ 闽语 閩語 50 000 000
Xiang Xiang; 湘 Xiāngyǔ Shiāen'ỳ seu Shiōn nỳ 湘语 湘語 c. 35 000 000
Kejia Kejia; 客家 Kèjiāhuà Hak-kâ-fa seu Hak-kâ-va 客家话 客家話 35 000 000
Gan Gan; 贛 Gànyǔ Gon ua 赣语 贛語 31 000 000
Jin
e lingua Mandarina
Jin; 晋/晉 Jìnyǔ 晋语 晉語 45 000 000
Hui
e Wu
Hui; 徽 Huīzhōuhuà 徽州话 徽州話 3 200 000
Ping
e Yue
Ping; 平 Guǎngxī Pínghuà 广西平话 廣西平話 5 000 000

Nonnulli sermones a populis minoribus adhibentur et hucusque e classificatione omissi, inter quos: sermo Danzhou (儋州话/儋州話) quo in Danzhou insulae Hainan loquuntur; Xianghua (乡话/鄉話) in regione Hunan occidentali; Shaozhou Tuhua (韶州土话/韶州土話) in Quantunia septentrionali. Lingua Dungan, in usu in Asia Media est Mandarinae cognata, e grege linguarum Sinicarum saepe omittitur, Cyrillice scripta et a populo Dungan (qui minime inter Sinas recipitur) adhibita.

Soni[recensere | fontem recensere]

Quique character Sinicus simul et singulam syllabam et distinctam cogitationem (dictionem) exprimit. Lingua igitur monosyllaba dici potest.

Quaeque syllaba constat in consonante et exitu qui continet vocalium et consonantes finales. Ut soni Mandarini characterum melius discantur, hodie ratio pinyin late adhibetur, ubi soni litteris Romanis transcribuntur.

Inter aspectos mirabiles huius linguae est systema tonale adhibitum. Quinque toni adsunt qui significationem dictionis mutant. Exempli causa Mandarine:

  • mā mater (voce altá, longáque duratione, sicut ā Latina in māter)
  • má funis (voce surgente, sicut ā Latina cum plura emphasi in "Māter! Quid fecisti?!")
  • mǎ equus (voce demissa, longá duratione sicut duae Latinae ǎǎ)
  • mà contemptio (voce cadente, brevi duratione, sicut ǎ Latina simplex cum maiore emphasi)
  • ma particula interrogativa (voce demissa, brevi duratione, et omnino sine emphasi)

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Nomina[recensere | fontem recensere]

Nomina nullo modo declinantur: nec ob numerum nec genus nec casum mutantur. Ergo, 樹 (simplificato 树, pinyin shù) significare potest "arbor", "arbores", "omnis arbores." Numeri autem rei cuidam, ut exprimantur, necesse est 'mensurae dictionem' addere inter numerum et rem cuius numerus describitur.

Genetivus exprimitur addendo suffixum 的 (-de, significans fere cui ille, de quo ille, et spectans): e.g. 樹的 ~ arboris.

Pronomina personalia (principalia)[recensere | fontem recensere]

  • 我 wǒ​ = ego, me, mei, mihi
  • 你 nǐ​ = tu, te, tui, tibi
  • 他 tā = is, eum, eius, ei​
  • 她 tā​ = ea, eam, eius, ei
  • 它 tā​ = id, id, eius, ei

Ut pluralis formetur, additur suffixum 們 (-men): exempli gratia, ​我們 wǒ​men = nos, nobis, etc.. Hoc suffixum autem ut pluralis notio exprimatur ad alia nomina non addi non potest; ut ei numerus exprimatur necesse est numerum aliter indicare.

Ut genetivus formetur, addi potest suffixum 的 (-de, significans fere cui ille ut supra): e.g. 我的 wǒ​de ~ mei, meus.​

Supra ostenditur quod eodem sono tā​ dici potest multi characteres 他 她 它, significatu omnino discrepantes. Etiam, singulus character potest duos vel plures sonos habere; et quae cum ita sit, hic character significat duas res, vel plures.

Verba[recensere | fontem recensere]

Verba sicut nomina non declinantur: nec ob personam nec numerum nec genus nec tempus mutantur. Tempus autem indicatur per adverbia, et varia particula verbo suffixa. Ergo,

  • 有 yǒu = "habeo", "habes", "habent", "habere", etc.
  • 是 shì = "sum", "est", "esse", etc.
  • 說 shuō = "dico", "dicere", etc.​

Suffixa quae verbi sensum mutant sunt exempli causa:

  • 了 -le significat "quod iam accidit", praeteritum perfectum simplex indicans; e.g. 有了 = yǒule = "habui, habuit, etc..."
  • 啦 -la indicat praeteritum verbi participium; e.g 說啦 = shuō​la = "dictus, dicta, dictum..."

Constructiones quibus aspectus perfectivus redditur:

  • 已經 yǐ​jīng​ = "iam", "Id iam accidit ...". Hoc dictum ante praeteritum verbi participium reddit aspectum perfectum; e.g. 我已經 說啦 X = "mihi id iam accidit X dictum" = "X dixi"
  • 還沒 háiméi = "umquam haud" = "haud id umquam accidit..." Hoc dictum ante verbum post quod 哪 na = "minime" sequitur, reddi potest formam negativam: 我 還沒 說哪 X = "non dixi X"

Constructiones quibus aspectus progressivus redditur:

  • 正在 zhèng​zài​ = "nunc agitur quod.." vel "nunc continue"; ut 我 正在 說 X = "ego X dico" vel "ego X dicens sum"; 我 正在 說了 X = "ego X dicebam"...
  • Etiam 在 (="iterum" vel "continue") solum adhibetur, ut etiam 我 在 說 X = "ego X dico", etc..

Clausulae relativae[recensere | fontem recensere]

Clausulae relativae particulā genitivā 的 (de) formantur. 見的人 potest significare "homo qui videt" aut "homo quem videt" (vel "quem vidi", vel cetera); significatio e contextu intellegenda est.

Adiectiva[recensere | fontem recensere]

Adiectiva Sinica sunt simillima verbis, itaque cum adiectivis 是 non ursurpatur. 馬白 significat non "equus albus" sed "equus albus est"; adiectiva huius generis adiectiva praedicativa appellantur. Adiectiva quae nomina modificant appellantur adiectiva attributiva. Adiectiva attributiva clausulis relativis formantur; ut "equus albus" dicatur, 白的馬 dicitur. Ergo 白的馬走 significat "equus albus currit" (vel "equi albi currunt" vel "equus albus currebat" vel cetera). Non numquam particula 的 omitti potest, itaque 白馬走 quoque significat "equus albus currit". Particulam omittere saepe licet si connectio inter adiectivum et nomen fortis est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petrus Ribadenaira, Philippus Alegambe, Nathaniel Sotvellus, Bibliotheca Scriptorum Societatis Iesu, vol. 2 (Romae: 1676), p. 598.
  2. Vide titulum: Dictionarium linguae Sinensis, cum explicatione Latina et Hispanica, charactere Sinensi et Latino. [1]
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  4. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 205.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • DeFrancis, John (1984). The Chinese Language: Fact and Fantasy. University of Hawaii Press. ISBN 0-8248-1068-6 .
  • DeFrancis, John, ed. 2003. ABC Chinese-English Comprehensive Dictionary. Honolulu: University of Hawai’i Press. ISBN 0-8248-2766-X.
  • Hannas, William C. (1997). Asia's Orthographic Dilemma. University of Hawaii Press. ISBN 0-8248-1892-X .
  • Norman, Jerry (1988). Chinese. Cambridge University Press. ISBN 0-521-29653-6 .
  • Pulleyblank, E. G. 1984. Middle Chinese: A Study in Historical Phonology. Vancuverii: University of British Columbia Press. ISBN 0-7748-0192-1.
  • Qiu, Xigui (2000). Chinese Writing. Society for the Study of Early China and Institute of East Asian Studies, University of California, Berkeley. ISBN 1-55729-071-7 .
  • Ramsey, S. Robert (1987). The Languages of China. Princeton University Press. ISBN 0-691-01468-X .
  • Schuessler, Axel. 2007. ABC Etymological Dictionary of Old Chinese. Honolulu: University of Hawai’i Press. ISBN 978-0-8248-2975-9.
  • Minglang, Zhou. 2003. Multilingualism in China: The Politics of Writing Reforms for Minority Languages, 1949-2002. Berolini: Walter de Gruyter. ISBN 3-11-017896-6.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]