Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Hongcongum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hongcongum
Res apud Vicidata repertae:
Hongcongum: insigne
Hongcongum: vexillum
Provincia specialis
Civitas: Res Publica Popularis Sinarum
Caput: no value
Nomen officiale: 中華人民共和國香港特別行政區, Hong Kong Special Administrative Region of the People's Republic of China

Fines

Subdivisio superior: Res Publica Popularis Sinarum
Territoria finitima: Quantunia

Gubernium

Praefectus: CY Leung
Consilium: Legislative Council of Hong Kong

Vita

Incolae: 7 071 576
Sermo publicus: written Chinese, Lingua Anglica
Zona horaria: UTC+8
Moneta: dollarium Hongkongense

Commemoratio

Paean: Iter Voluntariorum

Sigla

ISO HK, HKG, 344; IOC HKG
Dominium interretiale: .hk
Praefixum telephonicum: +852
Hongcongum: situs

Hongcongum, nomine Sinice scripto 香港, est una ex duabus provinciis specialibus rei publicae popularis Sinarum, alterá Macao consideratá. Quae provincia parvissima, ad litus Sinarum meridianum sita, a delta fluminis Zhu seu "margaritarum" et a mari Sinensi australi cincta, propter profundum portum naturalem, conspectum splendidum, commercium divitissimum celebratur. Maxima provinciae pars e conurbatione constituitur cui sunt circiter 7 000 000 incolarum. Hongcongum ab urbe antiqua Cantonensi 174 chiliometris, a nova urbe florentissima Shenzhen 17 chiliometris distat.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Despectus in conurbationem Hongcongensem

Nomen huius urbis et provincia, Sinice 香港 scripta (pronuntiatu linguae Yue Hoeng¹ gong² [hœ̂ːŋkɔ̌ːŋ] sed Mandarinice Xiānggǎng [ɕjáŋkàŋ]) "portus fragrans" vel "thuriferus" sonat. A principio portui cuidam minori attributum est, parti litoris Hongcongensis meridiani, cuius nomen hodiernum est 香港仔 hoeng¹ gong² zai² ("Hongcongum minus") vel Anglice Aberdeen Harbour. Ibi enim nautae Europaei piscatoresque Sinenses mercatum aromatum condimentorumque et aliarum rerum constituerunt. Quod nomen ab anno 1846 usurpabatur ad insulam omnem nuncupandam. Inde Anglice Hongkong appellabatur iuxta pronuntiatum ipsorum incolarum sermone Yue loquentium. Latinizantes aut "Hongcongum" sicut Angli, aut "Siamkiamum" iuxta mandarinos, scribebant.[1] Dioecesis Catholica, nomine potius ad aures Italas accommodato, "Sciiamchiamensis" nuncupatur.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Primo bello de opio inter Britannos et Sinas saeviente, Britanni die 26 Ianuarii 1841 insulam Hongcongensem occupaverunt, incolis eo tempore fere 7 450. His proeliis finem fecit die 26 Ianuarii 1841 foedus Nanchini sancitum, qua lege Hongcongum a Sinensium potestate remotum colonia Britannica fit. Die 24 Octobris 1860 regimen Sinense, bello de opio secundo devictum, pagos terrae firmae Hongcongenses Britannis victoribus volens nolens cedit. Ab anno 1899 territoria "nova" septentrionalia Hongcongo adiacentia vectigalis annui gratiá cum colonia veteri coniuncta sunt. Hongcongum ita auctum sub aegide Britannica usque ad 1997 florebat. Tunc Sinae imperium Hongcongi recuperavit, et usque hodie in Sinis provincia specialis manet, regimine commerciali valde libero.

Clima[recensere | fontem recensere]

Inscriptio Latina in principali Seminarii Spiritus Sancti aedificio.
Cenotaphium Hongcongi bellatores bellorum mundanorum primi et secundi commemorat.[3]

Urbi Hongcongo clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, hieme mitiore et ab initio sicca, humiditate et nebulositate per hiemem veremque semper auctis, imbribus ab Aprili usque in Octobrem ineuntem incidentibus, vere et autumno temperatis, hippalo per aestatem flante; temperatura aëris media mense Ianuario 16° atque mense Iulio 29°, minima inter 9° et 24°, maxima inter 24° et 34°, sed minima extrema usque hodie nota −6.0° summo monte Tai Mo Shan die 24 Ianuarii 2016, maxima extrema 37.9° in regione Happy Valley die 8 Augusti 2015; pluviis mense Ianuario ad 25 mm tantum, mense Iunio 456 mm, mense Augusto 432 mm, anno toto non minus quam 2 398 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 138 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 69% et 83% reperta, horis solis fulgentis mense Martio 91, mense Iulio 212, per annum totum 1 836 relatis.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Siamkiamensis, Hongcongensis". Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6). (cf. disputationem nostram)
  2. "Dioecesis Sciiamchiamensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Brief Information on Proposed Grade I Items, pp. 53–54.
  4. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Hongkong" in N. B. Dennys, The Treaty Ports of China and Japan (Londinii: Trübner, 1867) p. 1 ff. Textus
  • "Hongkong" in Carl Crow, The travelers' handbook for China. 3a ed. (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1921) pp. 282-290 Textus.
  • Solomon Bard, ed., Voices from the Past: Hong Kong, 1842–1918. Hongcongi: Hong Kong University Press, 2002 Paginae selectae apud Questia.
  • Rowan Callick, Comrades & Capitalists: Hong Kong since the Handover. University of New South Wales Press, 1998 Paginae selectae apud Questia.
  • G. B. Endacott, An Eastern Entrepot: A Collection of Documents Illustrating the History of Hong Kong. Londinii: Her Majesty's Stationery Office, 1964.
  • Poshek Fu, David Deser, The Cinema of Hong Kong: History, Arts, Identity. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002. ISBN 978-0-521-77602-8.
  • James Lee, Housing, Home Ownership and Social Change in Hong Kong. 1999
  • Adam Yuen-chung Lui, Forts and Pirates: A History of Hong Kong. Hongcongi: Hong Kong History Society, 1990. ISBN 962-7489-01-8.
  • Shuyong Liu, Wenjiong Wang, Mingyu Chang, An Outline History of Hong Kong. Pechini: Foreign Languages Press, 1997. ISBN 978-7-119-01946-8.
  • Tak-Wing Ngo, Hong Kong's History: State and Society Under Colonial Rule. Londinii: Routledge, 1999. ISBN 978-0-415-20868-0.
  • Steve Tsang, ed., Government and Politics: A Documentary History of Hong Kong. Hongcongi: Hong Kong University Press, 1995. ISBN 962-209-392-2 Paginae selectae apud Questia
  • Steve Tsang, A Modern History of Hong Kong. Londinii: I. B. Tauris, 2007. ISBN 978-1-84511-419-0
  • Frank Welsh, A Borrowed place: the history of Hong Kong. Tokii: Kodansha International, 1993. ISBN 978-1-56836-002-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hongcongum spectant.
Despectus panoramicus in urbe Hongcongensi partim in insula, partim in terra firma crescentem, ab Ryan Cheng anno 2010 lucis ope factus
Sericae et Formosae urbes milies milium incolarum
Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changsha • Changshu • Changzhou • Chaozhou • Chengdu • Chifeng • Chungkina • Cinanum • Cixi • Dalian • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Huhehaote • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Kaohsiung • Kunming • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Luoyang • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Nanchinum • Nanchong • Nancianga • Nanning • Nantong • Nanyang • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenyang • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Suceu • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia • Taipeia Nova • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianjin • Tianmen • Tianshui • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Xuzhou • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng
Provinciae Sericae
National Emblem of the People's Republic of China.svg Republic of China National Emblem.svg
Res publica popularis Sinarum: provinciae Anhui · Fujian · Gansu · Guangdong · Guizhou · Hainan · Hebei · Heilongjiang · Henan · Hubei · Hunan · Jiangsu · Jiangxi · Jilin · Liaoning · Qinghai · Shandong · Shǎnxī · Shānxī · Sichuan · Yunnan · Zhejiang
regiones autonomae Guangxi · Neimenggu (Mongolia Citerior) · Ningxia · Xinjiang · Xizang (Tibetum)
urbes quae et provinciae Beijing · Chongqing · Shanghai · Tianjin
regiones speciales Aomen (Macaum) · Xianggang (Hongcongum)
Res publica Sinarum: Taiwan (Formosa)