Territorium Capitale Australianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Territorium Capitale Australianum
Res apud Vicidata repertae:
Territorium Capitale Australianum: insigne
Territorium Capitale Australianum: vexillum
territorium Australiae continentale
Civitas: Australia
Caput: Camberra

Fines

Subdivisio superior: Australia
Territoria finitima: Nova Cambria Australis

Gubernium

Praefectus: Katy Gallagher
Consilium: Australian Capital Territory Legislative Assembly
Situs interretialis
Territorium Capitale Australianum: situs
Aedes senatus Territorii Capitalis Australiani

Territorium Capitale Australianum (Anglice: Australian Capital Territory) est Reipublicae Australianae caput et minimum territorium Australianum quod se gubernat. Territorium est insula terrena omnino in Nova Cambria Australi. Caput et urbs gravissima maximaque est Canberra.

Clima[recensere | fontem recensere]

Territorio capitali clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, tonitruis et fulguris (montium circumiacentium gratia) praecipue inter menses Octobrem et Aprilem relatis; temperatura aëris minima mense Iulio −0.1° atque mense Ianuario 13°, maxima inter 11° et 28°, sed minima extrema usque hodie nota −10° die 11 Iulii 1971, maxima extrema 42.8° in regione suburbana Acton die 11 Ianuarii 1939; pluviis mense Iunio ad 40 mm tantum, mense Novembri 64 mm, anno toto non minus quam 646 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 106 accidentibus; horis solis fulgentis mense Iunio 156, mense Ianuario 294, per annum totum 2 814 repertis.[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Civitates et territoria Australiae
  1. Res climatologicae e pagina [[en:Canberra|]] Vicipaediae Anglicae extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis