Ius (conditura)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Ius (discretiva)

Ars coquinaria Francica: ius agaricorum cultorum (Sauce aux champignons) coquitur

Ius[1] est conditura e qua coquus cibum parat et inferri iubet. Iura separatim ex aromatibus, herbisque siccis seu viridibus, liquoribusque condimentariis parari, separatim aut cum cibo principali concoqui, separatim aut una cum cibo principali inferri potest; si separatim, aut fervens aut calidum aut frigidum.[2] Ius quod separatim paratur et apponitur embamma nuncupari potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ius in cervum: teres piper, ligusticum [etc.] In omne genus venationis eadem conditura uteris": Apicius sive De re coquinaria 8.2.1. Taliter passim
  2. "Ius in ovifero fervens ... Ius frigidum in ovifero ...": Apicius sive De re coquinaria 8.4.1-3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Austriaca: Spargel mit Sauce Hollandaise und Kartoffeln ("asparagi ex embammate vel iure Hollandico cum patatis elixis")
Ars coquinaria Iaponica stilo Europaeo: Steak with five pepper sauce ("frustum bubulum subassatum ex iure quinque piperum") cum frustulis patatarum frictis in popina Tokii in urbe inlatum. Quinque pipera sunt piper nigrum albumque et viride (ex eadem specie), Schinus terebinthifolia, Zanthoxylum bungeanum
  • L'Art des sauces (Académie culinaire de France). Lutetiae: Lanore, 1991. ISBN 2-86268-217-9
  • "Sauces" in Harold McGee, On Food and Cooking: the science and lore of the kitchen (Novi Eboraci: Scribner, 1984) cap. 7
  • James Peterson, Sauces: classical and contemporary sauce making. Van Nostrand Reinhold, 1991. ISBN 0-471-29275-3
  • Raymond Sokolov, The Saucier's Apprentice. Novi Eboraci: Knopf, 1976. ISBN 0-394-48920-9
  • Mireille Steyt, La Cuisine en sauces et marinades. Bruxellis: Artoria, 1992. ISBN 2-87391-061-5

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "salse, fondi, roux" apud Vino in rete (Italiane)