Salsa Robert

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Campensis in Nivata: Steak sauce Robert in popina Fix inlata. Salsa Robert in offam bovinam funditur: cervesia Chimay apponitur

Ius vel salsa Robert, Francogallice sauce Robert, est conditura e cepis sinapique in arte coquinaria Francica adhibita.

Plures cepae concisae e butyro farinaque coquuntur; infuso iusculo bubulo vel vitulino, sale et pipere inspersis, subbullitur; mustarda immiscitur. Qui systemati iurum Francico obtemperant, loco iusculi bubuli, salsam Hispanicam[fr] infundunt.

Rabelais Le Quart livre on sauce Robert 1.jpg
Franciscus Rabelaesus, Le Quart Livre (1552) ff. 85v-86r: Robert

Neque origo neque ratio nominis pro certo habentur. In fontibus antiquissimis nomen barbe Robert reperitur: pour faire une barbe Robert, ad pedem litterarum "ut barbam Roberti fiat"; La barbe Robert, autrement appelee la Taillemaslee.[1] Inde fontes nonnulli paulo recentiores sauce barbe Robert, alii fere coaevi sauce Robert praebent; quod nomen recenter ab omnibus adhibetur. In enumeratione coquorum Franciscus Rabelaesus de quodam Robert scripsit, huius salsae "tam salubris et necessariae" primo inventore, sed an originem nominis re vera sciverit haud liquet:

Robert. Cestuy feut inventeur de la saulse Robert tant salubre et necessaire aux connilz roustiz, canars, porcfrays, oeufz pochez, merluz sallez, et mille aultre telles viandes:[2]
"Coqui in magnam suem intrant", inter alios Robert: illustratio Gustavi Doré ad capitulum xl operis Le Quart Livre Francisci Rabelaesi

His verbis Rabelaesus usum salsae Robert breviter explicavit, videlicet ad carnem cuniculinam anatinamque porcinamque merlucciosque salsos et ova[en] pochita accommodanda. Multo tardius Grimod de la Reynière anno 1803 raie à la sauce à Robert et cuisses de dinde à la sauce à Robert (batis e salsa Robert, femora gallopavonina e salsa Robert") enumeravit sed minime descripsit.[3] Iam anno 1697 fabulator Carolus Perrault reginam anthropophagam finxit qui carnem victimae e salsa Robert inferri mandaverit:

[La reine-mère] dit un soir à son maistre-d'hôtel, Je veux manger demain à mon dîner la petite Aurore. Ah! madame, dit le maître d'hostel. Je le veux, dit la reine (et elle le dit d'un ton d'ogresse qui a envie de manger de la chaire fraische) et je la veux manger à la sausse-robert ... Il alla dans la basse cour couper la gorge à un petit agneau, et lui fit une si bonne sauce que sa maîtresse l'assura qu'elle n'avoit jamais rien mangé de si bon ("Regina mater sub vesperum magistro hospitii suo 'Cras ad cenam' dixit 'puellulam Auroram manducare volo'; cui 'o domina!' respondit. 'Sic volo' ait, accentu Scyllae cuiusdam carnium recentium famescentis utens; 'e salsa Robert inferri mando.' Ille deinde ad fundum descendens agnellum mactavit, cui salsam tam bonam composuit ut domina se nullum talem unquam comedisse confessa sit").[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio
  • Raymond Sokolov, The Saucier's Apprentice: A Modern Guide to Classic French Sauces for the Home (Novi Eboraci: Alfred A. Knopf, 1976) pp. 5–7
Praecepta

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]