Zanthoxylum bungeanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Zanthoxylum piperitum Sichuan. fruit.jpg
Fructus maturus Z. bungeani (?)[1]

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Zanthoxylum 
Species : Z. bungeanum 
Zanthoxylum bungeanum 
Maxim.  

Zanthoxylum bungeanum (binomen a Carolo Iohanne Maximowicz anno 1871 statutum) est arbor familiae Rutacearum, in montibus Sericae borealis et mediae sponte crescens.

E fructibus parvis specierum huius generis variarum in Asia orientali endemicarum condimentum conteritur, a pharmacologis "Zanthoxyli fructus" appellatum, in ferculis Iaponensibus et Sinensibus (praecipue regionis Sichuanensis) usitatissimum. Species Z. bungeanum fontem optimum esse huius condimenti a traditionalibus medicis Sinensibus reputatur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A photographo Z. piperitum dictum, sed in Sinis observatum ubi species Iaponensis Z. piperitum rarius videtur
  2. "Sichuan pepper and others (Zanthoxylum piperitum, simulans, bungeanum, rhetsa, acanthopodium)" apud Gernot Katzer's Spice Pages

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zanthoxylum bungeanum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Zanthoxylum bungeanum" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Zanthoxylum bungeanum" apud Plants for a Future • Flora of China