Pasta
Jump to navigation
Jump to search
Pasta (verbum Italianum) sive pasta subacta vel farina subacta[1] est alimentum ex massa facta, cuius elementum principale est farina cum aqua mixta, ad quam sal, ova et alia addi possunt, quaeque in aqua coqui solet. Etsi quaevis farina adhiberi potest, maxima praeceptorum occidentalium pars traditionem Italianam sequentes tritico duro utuntur. In Asia alia farinae genera in usu sunt, sicut oryza aut fagopyrum, e quibus collyra simili modo fiunt.
Nomen[recensere | fontem recensere]
Verbum pasta a Latino păsta(m)[2] repetit (quod ex Graeco πάστα deductum est: farina depsta sive farina ex aqua subacta). Lingua Italiana verbum ab anno 1310 attestatum est[3].
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Ad voces vide: José Juan Del Col, Instituto Superior "Juan XXIII" Bahía Blanca, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del Latín (2007) (Diccionario Auxiliar Español-Latino)
- ↑ Prima attestatio Latina: Marcellus Empiricus, De medicamentis 1,38 (non alimentum, sed "dentifricium ad dentes nigros emendandos" significans) et 30,49 (alimentum coctum).
- ↑ N.Zingarelli, Vocabolario della lingua italiana, Zanichelli 2001
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad pastam spectant. |
![]() |
Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes! |