Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alexander Dumas (pater)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Alexander Dumas (filius)
Alexander Dumas pater

Alexander Dumas (Francice Alexandre Dumas père;[1] natus Villari ad Collum Retiae praefecturae Axonae die 24 Iulii 1802; obiit Puys in vico Sequanae Maritimae die 5 Decembris 1870) fuit scriptor Francicus, praecipue mythistoriarum historicarum.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avus Alexandri Dumas tormentarius fuit in Sancto Dominico, colonia Francica; avia erat serva eiusdem, origine Africana. Horum filius, pater Alexandri, natu servus, dux exercituum in Primo Imperio Francogallico meruit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Alexander Dumas praeclarus est multis mythistoriis de historia Franciae; etiam ludos scaenicos scripsit, adiuvante interdum Augusto Anicet-Bourgeois. Mythistoriae notissimae sunt Tres mosquetarii (Les Trois Mousquetaires, 1844) et Comes Montis Christi (Le Comte de Monte-Cristo, 1844–1846).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic appellatus est quia filius eius, Alexandre Dumas nomine, etiam scriptor fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gorman, Herbert. 1929. The Incredible Marquis, Alexandre Dumas. Novi Eboraci: Farrar & Rinehart. OCLC 1370481
  • Hemmings, F. W. J. 1979. Alexandre Dumas, the King of Romance. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons. ISBN 0684163918.
  • Schopp, Claude, ed. 1996. Alexandre Dumas: La San Felice. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2070747409.