Schinus terebinthifolia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schinus terebinthifolia
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Sapindales
Familia: Anacardiaceae
Genus: Schinus
Species: S. terebinthifolia
Binomen
Schinus terebinthifolia
Raddi

Schinus terebinthifolia (binomen a Iosepho Raddi anno 1820 sub forma S. terebinthifolius statutum) est frutex in Brasilia meridio-orientali, Argentina septentrionali et Paraguaia sponte florens, temporibus recentibus propter fructus parvos aromaticos culta.

Varietates[recensere | fontem recensere]

  • Schinus terebinthifolia var. acutifolia Engl.
  • Schinus terebinthifolia var. pohliana Engl.
  • Schinus terebinthifolia var. raddiana Engl.
  • Schinus terebinthifolia var. rhoifolia (Mart.) Engl. (=S. aroiera, S. rhoifolia)
  • Schinus terebinthifolia var terebinthifolia

Fructuum usus[recensere | fontem recensere]

Fructus desiccati aut in fercula a coquis immittuntur, sed rarius, aut in mixturis condimentariis inferuntur. Apud Francicos misci solent grana quattuor coloribus varia, videlicet Piperis nigri immatura viridia, matura atra, matura expolita candida, S. terebinthifoliae rosea. Fructus duarum specierum in commercio aegre distinguuntur: qui ab insula Reunionis exportantur e specie S. terebinthifolia, a Turcia e specie S. molle proveniunt.[1]

Fructus etiam usum pharmaceuticum habent, sicut et fructus speciei cognatae S. mollis. Apud pharmacologos "fructus Schini terebinthifolii" appellari solent.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Schinus terebinthifolia spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Schinus terebinthifolia apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database