Roman numeral 10000 CC DD.svg

Solanum lycopersicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Lycopersicum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Solanum lycopersicum
Solanum lycopersicum maturum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
Ordo: Solanales
Familia: Solanaceae
Genus: Solanum
Species: S. lycopersicum
Binomen
Solanum lycopersicum
L.
Synonyma
  • Lycopersicon lycopersicum (L.) H.Karst.
  • Lycopersicon esculentum Mill.

Solanum lycopersicum (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate communi pomum aureum[1] seu amoris[2] est planta florens familiae Solanacearum, affinis tabaci, capsicorum, patatarum, et melongenarum. Quae planta e regione Andina Americae Australis orta est, ubi silvestres species cognatae fere duodecim hodie florent. Ibidem fortasse sed praesertim in Mexico aevo satis recenti domesticata est. Nostro tempore per orbem terrarum sub climatibus tropico, subtropico, temperato colitur.

Usus pomorum aureorum coquinarius sic apud antiquiores describitur: "Facultate tamen haec mala aurea, cum universa ipsa planta, refrigerant, aliquanto tamen minus quam mandragoras. Poma a nonnullis cum pipere, sale & oleo praeparata ac cocta eduntur. Praebent autem corpori alimenti quidem perquam exiguum, & hoc ipsum prauum ac vitiosum."[3] "Pomo d'oro, così detto volgarmente dal suo intenso colore, ovvero pomo del Perù, quale o è giallo intenso ovvero è rosso gagliardamente – e questo o è tondo equalmente ovvero è distinto in fette come il melone - ancora lui da ghiotti et avidi de cose nove è desiderato nel medemo modo et ancora fritto nella padella como l'altro, accompagnato con succo de agresto, ma al mio gusto è più presto bello che buono."[4] "Nos querían matar e comer nuestras carnes, que ya tenían aparejadas las ollas, con sal e ají e tomates!"[5] "Los [...] europeos que han conocido algunos de estos frutos, los han llamado frutos de amor [...] Se hace de ellos, molidos y mezclados con chilli, una salsa muy agradable que mejora el sabor de casi todas las viandas y alimentos."[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Pomi d'oro, hoc est, Mala aurea": #Matthiolus (1554) p. 537, cf. #López-Terrada (n.d.) nota 24; "Pomum aureum vel amoris . . . vel de altero mundo": #Gesnerus (1561).
  2. "Poma amoris": #Camerarius (1586), #Hernandez (1628); "solanum pomiferum": #Gesnerus (1561) (nomen deprecatum), #Matthiolus (1574), #Bauhinus (1623).
  3. #Dodonaeus et Clusius (1563) p. 455.
  4. #Felici (a. 1572) apud #Birkestad (n.d.) p. 9
  5. #Díaz (a. 1584), cf. Sarah H. Beckjord, "‘Con sal y ají y tomates’: las redes textuales de Bernal Díaz en el caso de Cholula" in Revista Iberoamericana vol. 61 no. 170–171 (1995) pp. 147–160
  6. Hernandez apud #López-Terrada (n.d.) nota 18

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Aloisius Meléndez, "Natura mortua cum pomis aureis, melongenis, cepis" (ante 1780. Collectio privata)
Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • INPN France • USDA Plants Database