Aroma

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Mentae ipsius odor animum excitat et sapor aviditatem in cibis." (Plin. nat. 20.147)

Aroma (Graece ἄρωμα 'herba bene olens; condimentum') est (a.) herba aut condimentum iucunde olens,[1] et, per metonymiam, (b.) peculiares et quidem boni herbarum et condimentorum odores,[2][3] qui in cibis etiam saepissime iucundo sapori coniunguntur. Hodie aromata alimentis addita vel naturalia vel artificiosa esse possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Columella, Rust. 12.20.4 "Reliqua aromata contusa et cribrata paulatim insparges et iubebis rutabulo ligneo agitari."
  2. Digesta Iustiniani 39.4.16.7 "Si lanae alicui legatus sit usus fructus vel odorum vel aromatum, nullus videtur usus fructus in istis iure constitutus."
  3. Ven.Fort. carm. 2.6.25-26 "Fundis aroma cortice, / vincis sapore nectare."