Grimod de la Reynière

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina adhuc usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Quapropter rogaris ut nihil nisi minora hic mutes, maiora autem ante disputes illic.
Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet.
English language
English
The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
German language
Deutsch
Der Verfasser bearbeitet den Artikel noch. Daher werden höchstens kleinere Veränderungen gern gesehen: andernfalls bitte um Verbesserungsvorschläge auf der Diskussionsseite. (Nach einer Woche ist es angebracht, diesen Betreff in jedem Fall zu entfernen.)
Esperanto
Esperanto
La ekverkinto daŭre laboras pri tiu ĉi paĝo. Pro tio bonvolu fari nur etajn korektadojn! Pli maletaj estu pridiskutataj en la diskutejo. (Post unu semajno oni tamen rajtas forigi tiun ĉi markilon.)
Wikidata-logo.svg Grimod de la Reynière
Res apud Vicidata repertae:
Grimod de la Reynière: imago
Nativitas: 20 Novembris 1758; Lutetia
Obitus: 25 Decembris 1837; Villiers-sur-Orge
Patria: Francia

Officium

Munus: diurnarius, scriptor, Causidicus, restaurateur

Familia

Genitores: Laurent Grimod de La Reynière;
Familia: Q97365434

Grimod de la Reynière (Alexandre Balthazar Laurent Grimod de La Reynière; natus die 20 Novembris 1758;[1] mortuus die 25 Decembris 1837) fuit iuris consultus, ganeo, et scriptor in lingua Francogallica de rebus convivalibus.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Alexander Balthazar Laurentius Grimod de la Reynière Lutetiae anno 1758 natus est, matre e nobilitate orta, patre Laurentio publicano divitissimo (fermier général) publicanique valde divitis filio. Digitis carentibus, Alexander digitabula prosthetica gerere solebat quorum gratia faciliter scribere et, si necesse sit, delineare potuit. Annum agens undecimum in Collegium Plessaeum[fr] universitatis Parisiensis, post quattuor annos in Collegium Remense[fr] intravit, unde in Lyceum Ludovici Magni translatus est. A parentibus (qui filium rarius visitaverunt) aut potius ab amitae marito Christiano de Malesherbes[fr] anno 1775 peregrinatio iuveni Alexandro praescripta est in Borboniensem, Lugdunensem, Delphinatum, Helvetiam, Sabaudiam. Ibi Lausoniae "annum vitae meae iucundissimum" degit "liber, nemini cliens, acceptus, requisitus, amore captus eo usque ne tristis fiam ... studiisque cupitis quae ego solus elegerat devotus": sic se sensisse post duodecim annos meminit.[2]

Pater his annis villam urbanam[fr] luxuosam sibi aedificari iussit, eodem loco ubi hodie legatio Civitatum Foederatarum stat, Campis Elysiis adiacentem et a convivis hôtel des Champs-Elysées ("villam Camporum Elysiorum") nuncupata. Iuvenis ergo, Lutetiam mense Octobri 1776 reditus, interdum hic, interdum Clipiaci in villa familiae suburbana habitabat: pater rarius, mater cum amasiis suis crebrius aderant. Binas in domos cenae Lucullianae optimatibus offerebantur, coquo principali Morillion ("inter optimos saeculi duodevicesimi coquinarios" ab Alexandro nuncupato) cuius adiutorium Voltarius olim postulaverat.[3] Anno 1777, studia iuris persequens, habitationem prope universitatem ad viam Inferni (rue Denfert) sibi nactus est. Ab eodem anno recensiones fabularum scaenicarum scripsit quae usque in 1778 in Journal des Théâtres Lutetiae,[4] ab 1780 in Nouveau journal helvétique Novicastri in Helvetia divulgatae erunt.[5] Ab 1778 munere iuris consulti functus est.

Collatio diei 1 Februarii 1783 et sequelae[recensere | fontem recensere]

"Cena-collatio" parodica in villa Camporum Elysiorum, patre et matre absentibus, die 1 Februarii 1783 celebravit. Convivae septemdecim adfuerunt, videlicet ipse hospes; Brisson consiliarius parlamentarius; Rodier consiliarius curiae adiutoriae; Champcenetz, Fortia de Piles, Vigée, Dubuisson scriptores; Neveu pictor; Dazincourt comoedus;[6] Bonnières[fr], Rimbert,[7] de Lisle de Norvan, Villette, Popelin,[8] Vivien iuris consulti; Barth qui a secretis Alexandro meruit; domina de Nozoyl in travestito adsedens.

De hac cena multi scripserunt,[9] inter quos citari debet Barth, conviva et secretarius: ille ad epistulam parodicam "Caillot-Duval" verbis honestioribus respondit.[10] Posteriores nonnulli e fontibus primariis veram historiam cenae-collationis elucidare temptaverunt.[11] De vera ratione cenae nihil pro certo habemus, sed ipse hospes (fide Mémoires secrets) se mortem admiratae senis Ioannae Quinault (quae die 18 Ianuarii eius anni obierat) commemorare praetendit, a matre sua olim amicissima aliisque fere omnibus oblitam.[12]

Vagatio[recensere | fontem recensere]

Annis 1787 et 1788 commentationes nonnullas ad libellos clandestinos Correspondance litteraire secrète contribuit.

Opus gastronomicum[recensere | fontem recensere]

Anno 1803 in Almanach des gourmands adventum Lutetiam lycopersicorum narravit et explicavit, praecepto lycopersicorum fartorum (antea non divulgato) curiose dato.[13]

Obsequia diei 7 Iulii 1812, retractio ruralis, mors[recensere | fontem recensere]

Indoles et fortuna[recensere | fontem recensere]

Grimod culturam gastronomicam a Morillion coquo paterno imbiberit; insuper (sicut ipse praetendit) a patre hospitibus suis generosissimo atque a memoria avi, ganeonis famosi, qui, saepe ob indigestionem morte periculatus, ante nepotem natum die 10 Februarii 1754 propter pastillum de ficato anserino avidius sumptum obierat:[14]

Le Rédacteur ... fils d'un père qui passait pour tenir l'une des tables les plus recherchées de Paris, et descendant d'un aïeul mort au champ d'honneur, c'est-à-dire, des suites d'une indigestion de pâté de foies gras ("Scriba ... filius patris qui mensam tenebat inter omnes Lutetiae desideratissimas reputatam prolesque proavi ipso proelii campo mortui, i.e. post indigestionem pastilli saginatorum iecurum anserinorum").[15]

Misogynia, quae in variis scriptis suis percipitur, fortasse ope virginis cuiusdam Lausoniae vano in matrimonium postulatae orta, praecipue inculcata est ope matris suae quae alteram postulationem matrimonii, Lutetiae temptam, modo secreto frustrari conspiravit; quo facto ille "matrem non iam honoravit", ait amicus Restif de la Bretonne, qui historiam huius coniurationis postea sub forma mythistoriae divulgaverit.[16] Sed mulieres seniores frequentare minime recusabat, tam Ioannam Quinault amicam encyclopaedistarum sociamque du Bout-du-Banc, quam Dorotheam "de Luzy" actricem satis celebrem cuius delicias se esse praetendit. Pulchritudinem virginum (quamquam gastronomiae submissarum) haud reiecit:

Ces sortes de ragoûts qui s'exécutent ainsi sur table raniment la joie et l'appétit des amateurs, surtout lorsque la main succulente et fraîche d'une jeune et jolie femme se charge de les apprêter ("Talia obsonia, quae ad ipsam mensam perficiuntur, gaudium gulamque appetentium redanimant, praesertim si manu vegeta suculentaque iuvenis mulieris formosae apparari debeant").[17]

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri et libelli[recensere | fontem recensere]

  • 1783 : Réflexions philosophiques sur le plaisir par un célibataire (Textus apud Google Books) apud Gallica
  • 1785 : Lorgnette philosophique, trouvée par un R. P. capucin sous les arcades du Palais-Royal, et présentée au public par un célibataire. "Londinii" pars 1 pars 2 apud Gallica
  • 1786 : Mémoire a consulter et consultation pour Me Marie-Emilie-Guillaume Duchosal, avocat en la Cour, demandeur, contre le sieur Ange Fariau de Saint-Ange
  • 1788 : Peu de chose (Textus apud Google Books)
  • 1788 : Lettre à M. Mercier, ou réflexions philosophiques sur la ville de Lyon. Lutetiae
  • 1790 : Les miniatures, ou Recherches sur les trois grands spectacles Textus apud Gallica
  • 1792 : Lettre d’un voyageur à son ami sur la ville de Marseille
  • 1793 : Moins que rien (Textus apud Google Books) apud Gallica
  • anno incerto : Le Songe d'Athalie, par M. G. R. I. M. De La R. E. Y. N., avocat au Parlement Textus apud Gallica
  • anno incerto : Désaveu du sieur Grimod de La Reynière, touchant la parodie d'Athalie (Textus apud Google Books) apud Gallica
  • 1803 : Visions d’un bon homme. Première vision Textus apud Gallica
  • 1808 : Manuel des amphitryons: contenant un traité de la dissection des viandes à table, la nomenclature des menus les plus nouveaux pour chaque saison, et des élémens de politesse gourmande. Lutetiae: Capelle et Renand Textus apud Internet Archive apud Gallica

Commentationes periodicae[recensere | fontem recensere]

Editiones operum miscellaneae[recensere | fontem recensere]

  • Epistulae Grimod aliorumque in Restif de la Bretonne, Le Drame de la vie (1793) pp. 1238-
  • Le gastronome français, ou l'art de bien vivre par les anciens auteurs du Journal des gourmands, mm. G.D.L.R. [etc.] Lutetiae, 1828 (Textus apud Google Books) apud Gallica
  • "Avantages de la bonne chère chez les femmes" Textus editionis 1870
  • Le censeur dramatique (Genavae: Minkoff Reprint, 1973. ISBN 2-8266-0043-5)
  • Ecrits gastronomiques (ex Almanach des gourmands anno primo [1803] et Manuel des amphitryons commentationes selectas) ed. Jean-Claude Bonnet (Lutetiae: Union Générale d’Editions, 1978. ISBN 2-264-00935-7)
  • Manuel des amphitryons; préface et notes de Misette Godard (Lutetiae: A.M. Métailié, 1983. ISBN 2-86424-025-4)
  • Almanach des gourmands (8 voll. Lutetiae: Valmer, 1984)
  • Almanach des gourmands (ex anno octavo [1812] commentationes selectas) ed. Allen S. Weiss (Lutetiae: Mercure de France, 2003. ISBN 2-7152-2404-4)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Desnoiresterres 1877:4.
  2. Cette année fut la plus heureuse de ma vie. Libre, indépendant, fêté, recherché, amoureus autant qu'il le fallait pour n'être pas malheureus ... livré à des études agréables et purement de mon chois: "Lettre, 7 mai 1787" apud #Restif de la Bretonne (1793) p. 1252
  3. L'un des plus grands cuisiniers du dix-huitième siècle: #Almanach des gourmands vol. 6 (1808) pp. 133, 324; #Desnoiresterres (1877) pp. 8, 25 (qui "Mérillon" scripsit)
  4. #Desnoiresterres (1877) pp. 31-33
  5. Postea Journal de Neuchâtel. Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
  6. Cf. "Epître dédicatoire aux manes de Jh. Albouis d'Azincourt" in #Almanach des gourmands vol. 7 (1810) pp. v-x
  7. An Gabriel-François de la Roche-Négly?
  8. An Popelin, garde des titres et sceaux du Grand Orient de France?
  9. Correspondance littéraire vol. 11 (1783) pp. 361-366; Mémoires secrets vol. 22 (1783) pp. 86-94; Correspondance secrète vol. 14 (1783) pp. 137-138
  10. Petrus de Boisgelin de Kerdu, Alphonsus de Fortia de Piles, Correspondance philosophique de Caillot-Duval (1795) no. 8 et 18, pp. 13-15 et 31-38
  11. #Lacroix (1856) (fasc. 1 pp. 110-118); #Desnoiresterres (1877) pp. 73-95
  12. Mémoires secrets vol. 22 (1783) pp. 94; #Desnoiresterres (1877) p. 85; #Downie (2017) pp. 191-192
  13. #Almanach des gourmands vol. 1 (1803) pp. 152-153 editionis 2ae
  14. Edmond-Jean-François Barbier, Chronique de la régence et du règne de Louis XV (ed. 1866) vol. 6 p. 7
  15. #Almanach des gourmands vol. 1 (1803) pp. vii-viii
  16. Il cessa d'honorer sa mère: Restif de la Bretonne, Les Françaises: La fille à la bonne mère (1787) vol. 1 pp. 23-28; #Desnoiresterres (1877) pp. 37-40
  17. #Almanach des gourmands vol. 1 (1803) p. 94

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Julia Luisa Abramson, "Alexandre Balthazar Laurent Grimod de la Reynière" in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 pp. 190-193
  • Régis Confavreux, Le Dictionnaire gourmand de Monsieur de La Reynière. Lutetiae: Edilivre, 2018
  • Gustave Desnoiresterres, Grimod de la Reynière et son groupe. Paris, Didier, 1877. Reimpressum: Genavae: Slatkine, 1971 Textus apud Internet Archive
  • David Downie, A Taste of Paris (Novi Eboraci: St Martin's Press, 2017) pp. 184-201
  • Jean Haechler, Balthazar Grimod de la Reynière: un gastronome à la table des Lumières. Lutetiae: Editions Séguier, 2016
  • Chikako Hashimoto, "La tradition des almanachs et l'invention de la critique gastronomique de Grimod" in Etudes de Langue et Littérature Françaises vol. 44 (2013) pp. 31-47
  • Chikako Hashimoto, La Naissance du gourmand. Grimod de La Reynière et la Révolution française. Turonis: Presses universitaires François-Rabelais, 2019
  • Philip Hyman, Mary Hyman, "Grimod de la Reynière, Alexandre-Balthazar-Laurent" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 354-355; Tom Jaine, ed., 2a ed. 2006; 3a ed. 2014
  • Paul Lacroix, Histoire des mystificateurs et des mystifiés. Bruxellis: Lebègue, 1856 (fasc. 1 pp. 93-127 apud Google Books)
  • Giles MacDonogh, A Palate in Revolution: Grimod de la Reynière and the Almanach Des Gourmands. Londinii: Robin Clark, 1987
  • Edouard-Marie Oettinger, Un Agathopède de l’Empire, ou Essai sur la vie et les travaux gastronomico-littéraires de feu Grimod de la Reynière. Bruxellis: Kiessling, 1854 Textus apud Gallica, recensio interretialis
  • Ned Rival, Grimod de La Reynière: Le Gourmand Gentilhomme. Lutetiae: Le Pré aux Clercs, 1983
  • Rebecca Spang, The Invention of the Restaurant: Paris and Modern Gastronomic Culture. 2a ed. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 2020
  • "Grimod de la Reynière, Alexandre-Balthazar-Laurent" in Georges Vicaire, Bibliographie gastronomique. Lutetiae: Rouquette, 1890 (coll. 424-428 apud Google Books)
  • Barbara Ketcham Wheaton, Savouring the Past (Londinii: Chatto & Windus, 1983) pp. 226-228

Nexus externi[recensere | fontem recensere]