Apicius sive De re coquinaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Apicius

Apicius sive De re coquinaria opus est saeculi 4 p.C.n. Aliqui praetendunt opus Apicius nominatum sive a M. Gavio Apicio, sive ab alio Apicio, conscriptum; convenit autem concedere scriptorem vel potius scriptores huius operis omnino incognitos.

Apicius in libros decem Graecolatinobarbarice intitulatos divisus est:

  1. Epimeles (id est condita culinaria)
  2. Sarcoptes (id est carnes)
  3. Cepuros (id est olera)
  4. Pandecter (id est multiplicia)
  5. Ospreon (id est fabae lenticula pisum cicer)
  6. Tropetes (id est volatilia)
  7. Politeles sive Voluntaria (id est sumptuosa)
  8. Tetrapus sive Quadripedia (id est animalia)
  9. Talassa sive Mare (id est conchylia)
  10. Halieus sive Piscatura (id est pisces)

Hoc opus sermone fere vulgari scriptum est, ut inter coquos lixasque legendum.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • Jacques André, ed., Apicius: L'art culinaire. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1974 (Latine, Francogallice)
  • Barbara Flower, Elisabeth Rosenbaum, edd., Apicius, The Roman cookery book. Londinii: Harrap, 1958 (Latine, Anglice)
  • C. Grocock, S. Grainger, edd., Apicius. A critical edition with an introduction and an English translation. Totnes: Prospect Books, 2006. ISBN 1903018137 (Latine, Anglice)
  • Mary Ella Milham, ed., Apicii decem libri qui dicuntur De re coquinaria. Lipsiae: Teubner, 1969 (Latine)
  • Inês de Ornellas e Castro, interpr., O livro de cozinha de Apício: um breviário do gosto imperial. Olisipone: Relógio d'Água, 2015 (Lusitanice)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Apicius sive De re coquinaria apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Elisabeth Alföldi-Rosenbaum, "Apicius, De Re Coquinaria and the Vita Heliogabali" et "Notes on Some Birds and Fishes of Luxury in the Historia Augusta" in Bonner Historia-Augusta-Colloquium 1970 (Bonnae: Habelt, 1972) pp. 1-18 cum tabulis I-II
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 501-507 [de editionibus veterioribus]
  • Sally Grainger, Cooking Apicius: Roman Recipes for Today. Totnes: Prospect Books, 2006. ISBN 1-903018-44-7
  • Mary Ella Milham, A glossarial index to De re coquinaria of Apicius. Madison, 1952.