Salsa viridis

E Vicipaedia

Salsa viridis[1] vel sapor viridis,[2] antiquitus ius viride[3] (Francogallice sauce verte)[4] est conditura in arte coquinaria mediaevali et recentiore. Inter iuscula principalia coquinae Francicae enumeratur. Praeceptum "iuris viridis in avibus" saeculo fere quinto in libro cuius titulus est Apicius sive De re coquinaria conscriptum est:

Ius viride in avibus: piper, careum, spicam Indicam, cuminum, folium, condimenta viridia omne genus, dactilum, mel, acetum, vinum modice, liquamen et oleum.[5]

Praeceptum saeculo XII exeunte Alexander Nequam encyclopaedicus dedit (textu et glossis variatim servatis):

Pisces autem exenterati cum salsa coquantur composita [facta] ex vino et aqua; postmodum sumantur [capiantur] cum viridi sapore [verde sause], cuius materia sit salgea [sauge] petrosillium [persil] costus ditanum [ditayne] serpillum [petre] et alia [ayle]; non omittatur salis beneficium.[6]

Saeculo XIV ineunte praeceptum in Latinitate coquinaria ab auctore Libri de coquina datum est:

De salsa uiridi: ad salsam uiridem, accipe petrosillum cum menta, fusticellas, cardamomum, nucem muscatam, piper, gariofilum, zinziber. Tere omnia in mortario fortiter et, cum eis, tere parum de mica panis. Et si uis, potes ponere allea. Distempera cum bono aceto.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "salsa viridis": #Liber de coquina; #Tractatus
  2. "... cum viridi sapore": #Nequam
  3. "ius viride in avibus": #Apicius
  4. "verde sause" iam apud #Nequam
  5. #Apicius
  6. #Nequam
  7. #Liber de coquina

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Praecepta