Roman numeral 10000 CC DD.svg

Innocentius III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Innocens III (antipapa)
Wikidata-logo.svg Innocentius III
Res apud Vicidata repertae:
Innocentius III: imago
Nativitas: unknown value; Gabinianum
Obitus: 16 Iulii 1216; Perusia
Patria: Italia

Pontificatus

1198 - 1216
Praecessor: Caelestinus III
Successor: Honorius III

Innocentius III (nomine primo Lotharius Signinus seu de comitibus Signiae; natus anno circiter 1160 Gavignani; Perusiae die 16 Iulii 1216 mortuus), theologus et iuris consultus, fuit Papa, id est, episcopus Romanus a die 8 Ianuarii 1198. Fuit inter celeberrimos pontifices Medii Aevi et praeclarus iuris canonici doctor.

Lotharius Signinus, Romae a principio educatus, philosophiae et theologiae apud Parisienses studuit. Ibi contubernium habebat Ioannem de Tociaco;[1] eisdem annis Robertus de Cursone et Conradus de Querfurt alumni fuerunt, Stephanus Langton aut alumnus aut iam magister.[2] Lotharium in rebus theologicis docuit Petrus de Corbolio;[3] audivisse censetur David de Dinant. Eo tempore apud Parisienses de theologia Petri Lombardi disputabatur.[4] Innocentius vitam et studia Parisiensia in scriptis suis interdum refert.[5] Ob annos iuventutis ibi transactos Franciam laudavit "regnum benedictum a Deo".[6] Regi Philippo II sic adloquitur: "Tibi et regno tuo specialiter nos fatemur teneri, in quo nos recolimus in studiis litterarum aetatem transegisse minorem, ac divino munere quantaecunque scientiae donum adeptos, beneficiorum impensam multiplicem suscepisse,"[7] sic autem episcopis Francicis: "Reducentes ad mentem et infra nos ipsos saepius recolentes beneficia nobis olim in ipso regno scholasticis insistentibus disciplinis impensa, nos tam regi quam regno specialiter teneri fatemus."[8]

Annis studiorum paene absolutis iter Cantuariam fecit.[9] Aut cum cardinale Octaviano profectus est, aut eum in itinere occurrit: ambo enim, ab Anglia rediti, ad abbatiam Grandismontis venerunt medio anno 1187; ambo Romae fuerunt inter menses Octobrem et Decembrem sub pontificatu Gregorii VIII, qui Lotharium subdiaconum creavit.[10]

Deinde ab autumno anni 1187 iuri Bononiae studuit. Anno 1190 Cardinalis creatus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Quarta expeditio sacra tempore Innocentii annis 1203 et 1204 saevivit; ille quintam proclamavit (epistula "Quia maior nunc" anno 1213 missa) sed non vidit; illius iussu (per epistulas "Rem crudelem", "Ut contra crudelissimos" et "Benedicti vos")[11] expeditio sacra in Albigenses anno 1209 incepta est; ille etiam expeditionem Hispanicam praeparavit (bulla "Recepimus litteras") anni 1212. Innocentius III regulam fratrum Franciscanorum confirmavit et initia Ordinis Dominicani fovebat.

Innocentius Francisco Assisiensi inceptum Ordinis Fratrum Minorum praecipit; a Giotto Bondoni pictus

Ad expeditionem in Albigenses suadendam die 1 Martii 1209 legatos misit duos, scilicet Milonem qui iam notarius apud eum meruit[12] et Thedisium canonicum Genuensem.[13]

Mors[recensere | fontem recensere]

Episcopus Iacobus de Vitry enarrat: Post hoc veni in civitatem quandam que Perusium nuncupatur, in qua papam Innocentium inveni mortuum, sed nundum sepultum, quem de nocte quidam furtive vestimentis preciosis, cum quibus sci <licet sepeliendus> erat, spoliaverunt; corpus autem eius fere nudum et fetidum in ecclesia reliquerunt. Ego autem ecclesiam intravi et ocul<a>ta fide cognovi quam brevis sit et vana huius seculi fallax gloria.

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes vitae et rerum gestarum papae Innocentii III[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stephanus Tornacensis, PL vol. 211 col. 530; cf. Innocentius III, PL vol. 217 coll. 52-53
  2. G. Lacombe, B. Smalley, "Studies on the commentaries of Cardinal Stephen Langton" in Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Âge vol 5 (1930) pp. 5–266 esp. pp. 8, 22-23, 166
  3. Regesta 1.478, 1.480, 6.236; Gesta Innocentii Papae III 56; Grabmann (1941) pp. 5-6, 61-62
  4. Tillmann (1954) cap. 1
  5. Innocentius III, PL vol. 217 coll. 1175-1176; Innocentius III, "Miramur non modicum et movemur" apud Henricus Seuse Denifle, Chartularium Universitatis Parisiensis vol. 1 (Lutetiae: Delalain, 1889) pp. 72-73
  6. Regesta 7.42
  7. Regesta 1.171
  8. Regesta 2.197
  9. Guillelmus Andrensis, Chronica Andrensis pp. 737-738; Gervasius Cantuariensis, Chronica anno 1186 et alibi; cf. Tillmann (1954) cap. 1
  10. Gesta Innocentii Papae III 3; Tillmann (1954) cap. 1
  11. PL vol. 215 coll. 1354-1358, 1469-1471, 1545-1546
  12. PL vol. 216 col. 187
  13. Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis ix.69-72
Innocentius III equitat: a Matthaeo Paris medio saeculo XIII pictus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum et documentorum
  • Opera D. Innocentii Pontificis Maximi, eius nominis III .... Coloniae: Ioannes Novesianus, 1552 (Textus apud Google Books)
  • Innocentii III Romani pontificis opera omnia in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) voll. 214-217 Textus apud documentacatholicaomnia Textus apud Gallica
  • Franciscus Bosquetus, ed., Innocentii Tertii pontificis maximi epistolarum libri quatuor, regestorum xiii, xiv, xv, xvi, ex ms. bibliothecae Collegii Fuxensis Tolosae. Tolosae, 1635 (Textus apud Google Books); Franciscus Bosquetus, In epistolas Innocentii III pontificis maximi notae. Tolosae, 1635 (Textus apud Google Books)
  • Marco Albertazzi, ed., Constitutiones Concilii quarti lateranensis - Costituzioni del quarto Concilio lateranense, La Finestra editrice, Lavis 2016.
  • Christopher R. Cheney, ed., The letters of Pope Innocent III concerning England and Wales. Oxonii, 1967
  • Christopher R. Cheney, W. H. Semple, edd., Selected letters of Pope Innocent III concerning England, 1198–1216. 1953
  • I. Dujčev, ed., Innocentii PP. III epistolae ad Bulgariae historiam pertinentes. Serdicae, 1942
  • Paul Fabre, ed., Le Liber censuum de l'église romaine. Lutetiae: Thorin, 1889. 5 fascc. (vol. 1 i-iv; vol. 2 v). Fasc. i ii iii iv v
  • Othmar Hageneder, ed., Die Register Innozenz' III. 2 voll. Graeciae, 1964; Romae, 1979
  • Theodosyj Haluscynskyi, ed., Acta Innocentii papae III. Romae, 1944
  • Friedrich Kempf, ed., Regestum Innocentii III papae super negotio Romani imperio. Romae, 1947.
  • Michel Prévost, André Lesort, "Bulles inédites des papes Eugène III, Lucius III, Célestin III et Innocent III" in Bibliothèque de l'école des chartes vol. 64 (1903) pp. 554-566
Libri antiquiores
Libri et commentationes recentiores
  • Friedrich Baethgen, Die Regentschaft Papst Innozenz III. im Königreich Sizilien. Heidelbergae, 1914
  • Brenda Bolton, "Philip Augustus and John: two sons in Innocent III's vineyard" in D. Wood, ed., The Church and Sovereignty c. 590-1918: essays in honour of Michael Wilks (Oxonii, 1991) pp. 113-134
  • Brenda Bolton, Innocent III: Studies on Papal Authority and Pastoral Care. Aldershot: Variorum, 1995 (Collected Studies, 490)
  • Karl Burdach, "Der Kampf Walters von der Vogelweide gegen Innocenz III. und das IV. Laterankonzil" in Zeitschrift für Kirchengeschichte vol. 55 (1936)
  • Christopher R. Cheney, Pope Innocent III and England. Stutgardiae: Hiersemann, 1976. ISBN 3-7772-7623-5
  • Thomas Frenz, ed., Papst Innozenz III. Weichensteller der Geschichte Europas. Interdisziplinäre Ringvorlesung an der Universität Passau. Stutgardiae: Steiner, 2000. ISBN 3-515-07433-3
  • John Gilchrist, "The Lord's War as the Proving Ground of Faith: Pope Innocent II and the Propagation of Violence (1198-1216)" in Maya Shatzmiller, ed., Crusaders and Muslims in Twelfth-Century Syria (Lugduni Batavorum: Brill, 1993. ISBN 90-04-09777-5) pp. 65-83 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Joseph Gill, "Innocent III and the Greeks: aggressor or apostle?" in Derek Baker, ed., Relations between East and West in the Middle Ages (Edimburgi, 1971) pp. 95-108
  • M. Grabmann, I divieti ecclesiasticidi Aristotele sotto Innocenzio III e Gregorio IX. Romae, 1941 (Misc. hist. pont., vol. 5)
  • Dietmar Hintner, Die Ungarn und das byzantinische Christentum der Bulgaren im Spiegel der Register Papst Innozenz' III. Lipsiae: Benno, 1976
  • Manfred Laufs, Politik und Recht bei Innozenz III. Kaiserprivilegien, Thronstreitregister und Egerer Goldbulle in der Reichs- und Rekuperationspolitik Papst Innozenz' III. Coloniae: Böhlau, 1980. ISBN 3-412-02179-2
  • John C. Moore, Brenda Bolton, James M. Powell, Constance M. Rousseau, edd., Pope Innocent III and His World. Aldershot, 1999
  • John C. Moore, Pope Innocent 3rd 1160/61-1216: To Root Up and to Plant. Leiden: Brill, 2003. ISBN 90-04-12925-1
  • James M. Powell, ed., Innocent III: Vicar of Christ or Lord of the World? Washington: Catholic University of America Press, 1994. ISBN 0-8132-0783-5
  • James M. Powell, "Innocent III and Alexius III: a Crusade plan that failed" in Marcus Bull, Norman Houseley, edd., The Experience of Crusading vol. 1 (Cantabrigiae, 2003) pp. 96-102
  • H. Roscher, Papst Innocenz III. und die Kreuzzüge. Gottingae, 1969
  • Jane E. Sayers, Innocent III: Leader of Europe 1198-1216. Londinii: Longman, 1994
  • Kenneth M. Setton, The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 1: The Thirteenth and Fourteenth Centuries. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1976 (Textus apud Google Books)
  • Damian J. Smith, Innocent III and the Crown of Aragon: The Limits of Papal Authority. Aldershot: Ashgate, 2004. ISBN 0754634922
  • Julien Théry, "Innocent III, le rêve de la théocratie" in Le Moyen Âge des hérétiques: Les collections de L'histoire no. 26 (2005) pp. 58-61
  • Helene Tillmann, Papst Innocenz III. Bonnae: Röhrscheid, 1954
  • Heinrich Zimmermann, Die päpstliche Legation in der ersten Hälfte des 13. Jahrhunderts. Paderborn: Schöningh, 1913 Textus apud archive.org
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium III spectant.
Series Paparum
Innocentius III
Pius IX
PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix IIIGelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus