Petrus de Corbolio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus de Corbolio (natus Corbolio anno ignoto; mortuus die 3 Iunii 1221/1222) fuit eruditus et archiepiscopus. Professor in scholis Parisiensibus discipulum habebat Lotharium Signinum qui postea papa fuerit sub appellatione "Innocentii III". Petrus adiuvante Innocentio officia suscepit auxiliarii iuxta episcopum Lincolnensem, archidiaconi Eboracensis, mox ab anno 1199 episcopi Cameracensis. Eodem fere anno ab Anglis captus est (una cum Philippo Drocensi episcopo Bellovacensi), sed Innocentio suadente sine mora liberatus, et statim ad archiepiscopatum Senonensem elevatus. Anno 1209 Cruce signatus in expeditione sacra contra Albigenses participavit.[1] Anno 1210 Concilio Parisiensi de haeresibus praesedit.

Notae[recensere | fontem recensere]