Latinitas bona

Clemens III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Clemens III
Res apud Vicidata repertae:
Clemens III: imago
Nativitas: 1130; Roma
Obitus: 27 Martii 1191; Roma

Pontificatus

1187 - 1191
Praecessor: Gregorius VIII
Successor: Caelestinus III

Clemens III (Romae anno circiter 1130 natus e familia satis clara, nomine Paulus Scholarius; mortuus die 20 Martii 1191), fuit papa i.e. episcopus Romanus a die 19 Decembris 1187.

Ante pontificatum Paulus Scholarius archipresbyter Basilicae Sanctae Mariae Maioris iam anno 1176 fuerat. Mense Martio 1179 dum Concilium Lateranense Tertium agitur cardinalis diaconus titulo Sanctorum Sergii et Bacchi a papa Alexandro III creatus est (eodem tempore quo et Guillelmus Campaniensis necnon Henricus de Marsiaco cardinales facti sunt). Mense Decembri 1180 aut Ianuario 1181 cardinalis episcopus Praenestinus fit.

Pisis (ubi papa Gregorius VIII subito mortuus est) mense Decembri 1187 ad pontificatum electus est, Theobaldo (olim abbate Cluniacensi) eum titulum recusante. Electionem suadebat imprimis Leo de Monumento qui Pisis adfuit, imperatoris Friderici I consiliarius et consul Romanus. Quo adiuvante Clemens III pacem cum populo Romano et cum imperatore anno 1188 ineunte conclusit, Romamque ipse mense Februario redit unde papa Lucius III mense Martio 1182 effugerat.

Rege Siciliae Guillelmo II die 11 Novembris 1189 mortuo Clemens III successionem Tancredi comitis Lyciensis favebat contra Henricum regem, imperatoris filium, qui uxorem habuit Constantiam Guillelmi II filiam. Inde nova contentio inter pontificatum et imperium orta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • W. Holtzmann, "La Collectio Seguntina et les Décretales de Clément III et de Célestin III" in Revue d'histoire ecclésiastique vol. 50 (1955) pp. 400-53
Libri et commentationes
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem III spectant.
Series Paparum
Innocentius III
Pius IX
PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix IIIGelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus