Sixtus I
Appearance
Sixtus I sive Xystus (Romae anno ignoto natus obiit circiter anno 125) fuit episcopus Romae, Papa Ecclesiae Catholicae Romanae circiter ab anno 115.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pauca de vita ac pontificatu Sixti nota sunt. Sixtus I, filius Pastoris, Romanus fuit.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Secundum Catalogum Liberianum Sixtus Hadriano imperante ecclesiae praefuit "a consulatu Negro et Aproniani usque Vero III et Ambibulo", id est: ab anno 117 usque ad annum 126.
Eusebius Chronicis scripsit Sixtum papam fuisse inter annos 114 et 124, Historia ecclesiatica autem inter 114 et 128.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sixtum I spectant. |
Series Paparum