Formosus
Formosus (816 – 896) fuit episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 6 Octobris 891.
Vita[recensere | fontem recensere]
Formosus Romae anno 816 natus est. Ante quam papa factus est, Formosus fuit cardinalis episcopus diocesis Portuensis-Sanctae Rufinae ab anno 864, papa Nicolao I. Iam anno 872 Formosus candidatus pontificatus fuit. Papa Ioannes VIII eodem anno eum deposuit, sed papa Marinus I anno 883 Formosum in episcopatum restituit. Obiit die 4 Aprilis 896.
Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Die 22 Februarii 896 Formosus Arnulphum Carintiae imperatorem Sacri Romani Imperii coronavit, sed post mortem Formosi successor eius papa Ioannes IX iudicavit hanc coronationem nullam esse. Post eius mortem – papa Stephano VII regnante, qui Lamperto imperatore suadente creatus erat - in Synodo, quae horrenda appellata est, cadaver papae Formosi in ius vocatum est et postea in Tiberim iactum est, sed a sectatoribus eius servatum est.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Formosum spectant. |
- "Formoso" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)
![]() |
Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |