Horatius Kinder Mann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Horatius Kinder Mann, subsignaturá Horace K. Mann[1] (natus Londinii anno 1859; Romae mortuus anno 1928), alumnus Collegii iuxta Ushaw et anno 1886 ordinatus, fuit primus magister Scholae S. Cuthberti in urbe Novo Castro ab anno 1890 usque ad 1917, deinde rector Collegii Bedae Roma in urbe. Est auctor operis de vita paparum mediaevalium, titulo The Lives of the Popes in the Middle Ages, a Gregorio I et ab anno 590 coepti, usque ad Benedictum XI anno 1304 mortuum producti, in volumina duodeviginti divisi. Horatius Mann sodalis fuit Regalis Academiae Historicae Hispaniae et Academiae Arcadum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine vide e.g. catalogus Bibl. Univ. Cantab.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Horace K Mann" in New Catholic Dictionary (recensio interretialis)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.