Iohannes I

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes I)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iohannes I
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes I: imago
Nativitas: 470; Sena Iulia
Obitus: 20 Maii 526; Ravenna
Patria: Italia

Officium

Officium: Papa
Munus: Sacerdos, Q2259532

Consociatio

Religio: Ecclesia Catholica Romana

Memoria

Sanctus (feriae die )

Pontificatus

523526
Praecessor: Hormisdas
Successor: Felix IV

Iohannes I[1] fuit episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae circiter a die 13 Augusti 523.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pauca de vita Iohannis, antequam papa factus est, nota sunt praeter quod in Etruria natus est. Nullis defensus publicis praesidiis, religiosae paci et civili incubuit. Legatione suscepta ad Iustinum imperatorem Romanorum, Constantinopolim missus est; cum Theodorico imperatori ariano, a quo missus erat, non placuisset de rerum exitu, in carcerem detrusus est Ravennae, ubi fame sitique interiit, anno quinquagesimo vicesimo sexto.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Anno Domini quinquagesimo vicesimo tertio, Episcopus Romanae Ecclesiae electus, ipsam tres annos gubernavit, quamquam cum Iohannes papa creatus esset, iam senex et aeger erat.

Iohannes primus papa fuit, qui Constantinopolim iter fecit. Illuc a Theodorico, rege Ostrogothorum, missus est, ut imperator Iustinus I decretum contra Arianos revocaret.

Theodoricus Iohannem in suspicionem adduxit [Latinizanda:] de coniurare cum imperatore contra eum. Ergo Iohannes, cum in Italiam rediit, a Theodorico in vincula coniectus est et captivus Ravennae obiit, sed corpus eius in Basilica Vaticana Romae sepultum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber pontificalis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!