Jump to content

Ordo Fratrum Praedicatorum

E Vicipaedia
Ordinis insigne cum cruce dominicana, saeculo XV
Sanctus Dominicus a Fratre Angelico pictus, in ecclesia Sancti Marci Florentina adservatus

Ordo Fratrum Praedicatorum vel simpliciter Dominicani est ordo religiosus anno 1216/1217 conditus, iussu papae Honorii III, magistro Dominico Oxomensi. Adnominatio vulgariter, sed minus recte, explicatur quia Dominicani "canes Domini" essent.[1] Sunt tres ordinis rami: unus fratrum, alius monialium clausurae obligatarum, tertius sororum regularium atque virorum mulierumque saecularium.

Prullianum, monasterium sive refugium feminarum, ante ordinem anno 1206/1207 conditum est. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae, ubi mox conventus S. Romani oritur. Dominicus mense Decembri 1216 et Ianuario 1217 bullas "Religiosam vitam" et "Gratiarum omnium" recepit a papa Honorio III, qua auctoritate ordinem Fratrum Praedicatorum constituit. Conventus virorum S. Iacobi Parisiensis, S. Nicolai vinearum Bononiensis et S. Crucis Segobiensis mox conditi sunt, et sine mora Palentinus et Montispessulanensis; feminarum eodem fere tempore Matritensis, Romanus, Bononiensis.

In ecclesia S. Nicolai Bononiensi generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibidem mortuus est ipse Dominicus Oxomensis die 6 Augusti 1221.

Inter primos annos Ordinis condita sunt octo studia generalia, quorum plurima iuxta universitates sedebant, videlicet: Lutetia, Monspessulanus, Colonia, Bononia, Neapolis, Oxonia, Barcino, Cadurcum, quibus fortasse Tolosa addenda sit.[2] Studium conventuale Dominicanum Romae ad basilicam Sanctae Sabinae anno 1222 constitutum, mox in studium provinciale erectum est.

Medio Aevo quidem Dominicani multum sanctae inquisitioni faverunt. In iis clarus fuit sacerdos Hispanicus Thomas a Turrecremata.

Provinciae ordinis

[recensere | fontem recensere]
  1. Provincia Hispaniae
  2. Provincia Tolosanae
  3. Provincia Franciae
  4. Provincia S. Dominici in Italia
  5. Provincia Romana S. Catharinae Senensis (Italia)
  6. Provincia S. Thomae Aquinatis in Italia
  7. Provincia Provincia Teutoniae (Germania)
  8. Provincia Angliae
  9. Provincia Poloniae
  10. Provincia Aragoniae (Hispania)
  11. Provincia Bohemiae (Cechia)
  12. Provincia Croatiae, Annuntiationis B. M. V.
  13. Provincia Portugalliae
  14. Provincia Beticae (Hispania)
  15. Provincia Neerlandiae
  16. Provincia Hiberniae
  17. Provincia Sancti Iacobi in Mexico
  18. Provincia S. Ioannis Baptistae de Peru
  19. Provincia S. Ludovici Bertrandi de Columbia
  20. Provincia S. Catharinae Senensis de Ecuador
  21. Provincia Dominae Nostrae de Rosario (internationalis)
  22. Provincia S. Rosae in Flandria (Belgica)
  23. Provincia Argentinae
  24. Provincia S. Ioseph in S. F. A. S. (USA)
  25. Provincia Melitensis S. Pii V (Malta)
  26. Provincia S. Dominici Canadensis (Canada)
  27. Provincia SS. Nominis Iesu in S. F. A. S. (USA)
  28. Provincia S. Alberti Magni Germaniae Superioris et Austriae
  29. Provincia S. Alberti Magni in S. F. A. S. (USA)
  30. Provincia Assumptionis B. M. V. in Regionibus Australiae et N. Zelandiae
  31. Provincia fr. Bartholomeai de Las Casas in Brasilia
  32. Provincia Assumptionis B. M. V. in Helvetia
  33. Provincia Reginae Martyrum in Vietnam
  34. Provincia Philippinarum
  35. Provincia S. Martini de Porres in S. F. A. S. (USA)
  36. Provincia S. Ioseph Opificis in Nigeria
  37. Provincia Indiae
  38. Provincia Dominae Nostrae de Rosario de Slovacia
  39. Vice-Provincia Filii Mariae de Pakistan
  40. Vice-Provincia S. Vincentii Ferrer de America Centrali
  41. Vicariatus Generalis Hungariae
  42. Vicariatus Generalis S. Laurentii Martyris de Chile
  43. Vicariatus Generalis S. Thomae Aquinatis in Belgio (Belgica)
  44. Vicariatus Generalis Rei Publicae Democraticae de Congo
  45. Vicariatus Generalis Africae Australis
  46. Vicariatus Generalis Reginae Sinae (Taivania)
  47. Vicariatus Generalis SS. Angelorum Custodum in Lithuania, Lettonia et Estonia
  48. Vicariatus Generalis Russiae et Ucrainae
  49. Vicariatus Generalis S. Crucis de Puerto Rico[3]
  1. Vide Pierre Mandonnet, "Domini Canes"
  2. Bennett (1937) pp. 55-56
  3. William A. Hinnebusch, Kleine Geschichte des Dominikanerordens, Leipzig 2004, pp. 255–256.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Periodica
Editiones fontium
  • Acta capitulorum generalium Ordinis Praedicatorum. 1 2 3 4 5 6 7 13 14
  • Bullarium Ordinis FF. Praedicatorum. 8 voll. Romae, 1729-1740
  • Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica. Romae, Stutgardiae, 1896-
  • Quellen und Forschungen zur Geschichte des Dominikanerordens in Deutschland. Lipsiae, 1907- 1
  • Leander Albertus, ed., De viris illustribus Ordinis Praedicatorum libri sex in unum congesti. Bononiae: H. Platonis, 1517 Textus apud Gallica
  • Heinrich Denifle, "Die Constitutionen des Predigerordens vom Jahre 1228" in Archiv für Literatur- und Kichengeschichte des Mittelalters vol. 1 (1885) pp. 165-227
  • Heinrich Finke, ed., Ungedruckte Dominikanerbriefe des 13. Jahrhunderts. Paderborn: Schöningh, 1891 textus apud archive.org
  • Thomas Maria Mamachius et al., Annales Ordinis Praedicatorum; appendix monumentorum. Vol. 1. Romae, 1756 (Textus apud Google Books)
  • J. Quétif, J. Echard, edd., Scriptores Ordinis Praedicatorum. 2 voll. Lutetiae, 1719-1721. - Vol. 3, 1909-1934, edd. R. Coulon, A. Papillon
  • Benedictus Maria Reichert, ed., Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum. Lovanii, 1896
  • Benedictus Maria Reichert, ed., Chronica et chronicorum excerpta historiam Ordinis Praedicatorum illustrantia. Romae: in domo Generalitia, 1904 Textus apud archive.org (Cronica Ordinis, pp. 1-47; Chronicon Petri de Arenys, pp. 51-93; Chronicon breviusculum Ioannis de Mena, pp. 93-94)
Libri recentiores
  • L'année dominicaine ou les vies des saints ... de l'Ordre des Frères Prêcheurs. Ambianis, 1678-
  • Benedict M. Ashley, The Dominicans. Collegeville Minnesotae: Liturgical Press, 1990 Textus[nexus deficit]
  • R. F. Bennett, The Early Dominicans. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1937 (Paginae selectae apud Google Books)
  • William A. Hinnebusch, "How the Dominican Order Faced Its Crises[nexus deficit]" in Review for Religious vol. 32 (1973/6) pp. 1307-1321
  • William A. Hinnebusch, The Dominicans: A Short History. Society of St Paul, 1975 Textus apud domcentral.org[nexus deficit]
  • William A. Hinnebusch, The History of the Dominican Order: origins and growth to 1500. Staten Island: Alba House, 1965
  • Bede Jarrett, The English Dominicans 1221-1921. Londinii: Catholic Truth Society Textus apud archive.org
  • D. M. Marchese, Sacro diario domenicano. 6 voll. Neapoli, 1668-1681
  • D.-A. Mortier, Histoire des Maitres generaux de l'Ordre des Freres Precheurs. 7 voll. et index. Lutetiae, 1903-1920
  • V. F. O'Daniel, The First Disciples of St Dominic. Somerset Ohii: Rosary Press, 1928 Textus[nexus deficit]
  • Emilio Panella, "Note di biografia domenicana tra XIII e XIV secolo" in Archivum Fratrum Praedicatorum vol. 54 (1984) pp. 231-80
  • Angelus Maria Walz, Compendium historiae Ordinis Praedicatorum. Romae: Herder, 1930 Textus apud archive.org
Aliae encyclopaediae
  • Raphael-Louis Oechslin, "Frères Prêcheurs" in Dictionnaire de Spiritualité (Beauchesne, 1932-1995) Versio Anglica
  • Order of Preachers in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice); textus alius[nexus deficit]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]