Conradus (episcopus Herbipolensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Petrus de Ebulo ("poeta") Librum ad honorem Augusti imperatori Henrico VI offert, adstante Conrado de Querfurt ("Corradus cancellarius"). Berna, Bibliotheca Municipalis MS 120 f. 139r (1196)

Conradus de Querfurt vel orthographia illius temporis de Querenvorde (natus anno circiter 1160; necatus die 3 Decembris 1202), alumnus scholarum Parisiensium et Lotharii Signini (papae futuri) coaevus, fuit ab anno 1195 episcopus Hildesiensis et ab anno 1198 Herbipolensis. Ab anno 1194 cancellarius meruit iuxta imperatorem Henricum VI; cum eo expeditionem sacram ("Germanicam" aut "Henrici VI" nuncupatam) anno 1197 suscepit.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!