Latinitas bona

Marcellus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Marcellus II
Res apud Vicidata repertae:
Marcellus II: imago
Nativitas: 16 Maii 1501; Mons Fani
Obitus: 11 Maii 1555; Roma
Patria: Italia

Officium

Officium: Papa, Q1813197
Munus: Q250867, Bibliothecarius

Consociatio

Religio: Ecclesia Catholica Romana

Memoria

Sepultura: Q1717939

Pontificatus

9 Aprilis1 Maii 1555
Praecessor: Iulius III
Successor: Paulus IV
Insignia papae Marcelli II
Sepulchrum papae Marcelli II sub Basilia Vaticana iacens

Marcellus II (Marcellus Cervini de Spannochibus; natus Montefani iuxta Maceratam die 6 Maii 1501; mortuus Romae die 1 Maii 1555) fuit Episcopus Romanus et Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 9 Aprilis 1555.

Vita[recensere | fontem recensere]

Marcellus Cervini natus est in oppido Montefano, matre Cassandra Benci, patre Ricardo Cervini Thesaurario seu Penitentiario Apostolico et chronologo doctissimo. Architecturae, astronomiae et mathematicae studuit in urbibus Sena Iulia et Florentia. Anno 1524 Romae properavit ut novum papam Clementem VII gratularet, ibique labores chronologicos patris continuavit; sed ab annos 1525 1536 usque, patre iubente, Romam relinquit fundumque familialem gessit. Tandem anno 1536 cardinali Alexandro Farnese ministravit; a quo, mox papa (sub nomine Pauli III) creato, die 19 Decembris 1539 ad collegium cardinalium elevatus est. Ab anno 1545 concilio Tridentino interfuit. Anno 1548 Bibliothecae Apostolicae Vaticanae Protector fit, quam quingentis aut plus novis voluminibus auxit. Electus est papa die 9 Aprilis 1555. Obiit die 1 Maii 1555.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Marcellus II fuit ultimus paparum qui sibi nomen pontificale non imposuit, nomen natale retinens. Quamquam pontificatus Marcelli II sit brevissimus (dierum viginti duorum), hic papa undeviginti cardinales creavit.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Ioannes Praenestinus in eius honorem Missam Papae Marcelli composuit anno circiter 1562, quae tempore recentiori ad papam incoronandum cantatur et discipulis artis musicae crebriter ut exemplum proponitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcellum II spectant.