Leo XIII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Leo XIII
Res apud Vicidata repertae:
Leo XIII: imago
Leo XIII: subscriptio
Nativitas: 2 Martii 1810; Carpinetum
Obitus: 20 Iulii 1903; Palatium Apostolicum, Roma
Patria: Italia

Officium

Officium: Papa, Nuntius apostolicus, Cardinalis, Camerarius, Episcopus
Munus: Q250867

Consociatio

Religio: Catholicismus

Memoria

Sepultura: Archibasilica Sanctissimi Salvatoris

Pontificatus

18781903
Praecessor: Pius IX
Successor: Pius X

Leo XIII (2 Martii 1810 in Carpineto Romano nomine Vincentii Ioachimi Raphaelis Aloisii, comes Pecci; die 20 Iulii 1903 anno aetatis suae 93 Romae obdormivit).

Die 20 Februarii 1878 papa Ecclesiae Catholicae electus est, et viginti quinque annos sedem occupavit. Sententia eius pontificatus est Lumen in coelo

Vita[recensere | fontem recensere]

Vincentius Ioachimus Raphael Aloisius, Lodovici Pecci ac Annae Prosperi Buzzi filius, ex familia comitum Pecci nobilium rusticorum procedens, tres maiores fratres (Carolum, Ioannem Baptistam, Iosephum) ac duas sorores habuit. Theologiae in collegio Iesuitarum urbis Viterbii studuit; postea etiam in Collegio Romano ac Academia nobilum ecclesiasticorum (Italiane: Accademia dei Nobili Ecclesiastici). Die 25 Ianuarii 1837, sacerdos ordinatus est, et in variis officiis Romanae curiae detinuit.

Die 27 Ianuarii 1843, Papa Gregorius XVI eum nominavit archiepiscopum titularem Tamiatensem et nuntium apostolicum apud regem Belgarum. Die 19 Ianuarii 1846, translatus est ad sedem archiepiscopalem Perusinam, et 19 Decembris 1853 a Pio IX ad cardinalium purpurem evectus est.

A puero, Vincentius Ioachimus studiis Latinis se dabat et usque ad mortem multa carmina Latina scripsit.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Beato Pio IX defuncto, Pecci 20 Februarii 1878 papa electus est et sibi nomen pontificale Leonis imposuit ad honorem Papae Leonis XII quem admiravit in iuventute. Multiplices "difficultates" cum principibus aliisque potentatibus ex pontificatu praedecessoris sui exortae, Leo XIII diligenter ecclasiam illo saeculo ducere petivit. Res novae sicut Modernismum non amavit, sed encyclicam Rerum Novarum "de conditione opificum" et miseriis laborantium scripsit, quae adhuc hodie manet inter praeclarissimas historiae ecclesiae encyclicas.

Encyclicae Epistulae[recensere | fontem recensere]

Leo XIII inter diuturnum pontificatum suum multas encyclicas, accurate octaginta sex, scripsit, exempli gratia solum Mariae, matri Iesu, et prece rosario dicatae:

sed multas alias scripsit:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Papa sicut successor apostoli Petri et episcopus Romanus vicarius Christi valeat. Qui est Leo XIII. apud rotam gubernaculi Ecclesiae Dei. Stampatum secundum imaginem de pictore Friedrich Stummel in templo peregrinatorum apud Kevelaer in Germania est. Die katholischen Missionen, Friburgum in Breisgau, September 1903.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonem XIII spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Leonis XIII apud Vicifontem.