Hammona

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Insigne Tabula geographica
Insigne Hammonae
Hammona
Situs Hammonae
Nomen Latinum: Hammona
Nomen Theodiscum: Hamm
Nomina Latina alia: Hama, Hammonia
 
 
Ecclesia Paulina
Pauluskirche Hamm.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Rhenania Septentrionalis-Vestfalia
Provincia: Arnsbergum
Circulus urbanus: Hammona
Coordinata geographica: 51° 40′ 0″ Sept., 7° 49′ 0″ Ort.
Altitudo: 63 supra mare
Area: 226.26 km²
Numerus incolarum: 183672 (tempus 2006-12-31)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:

* Vexillum Franciae Neufchâteau (Francia), exinde ab 1967
Numerus cursualis: 59001-59077
Praefixum telephonicum: 02381 ad 02385, 02388, 02389 & 02307
Nota autocineti: HAM
Nota magistratus communalis: 05 9 15 000
UN/LOCODE: DE HMM
NUTS-Regio: DEA54
Ordo urbis partium: 7 Stadtbezirke regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Theodor-Heuss-Platz 16
59065 Hamm
Pagina interretialis: [www.hamm.de]
Res politicae
Magister civium superior: [[Thomas Hunsteger-Petermann]] (CDU)

Hammona[1] vel Hama[2] (Germanice: Hamm) est urbs in Rhenania Septentrionali-Vestfalia et erat caput Comitatus Marcae. Urbs ad ripam Lippiae fluminis sita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1226 comes Adolphus de Marca hoc oppidum fundavit. Paulo post civitas muris circumdata est comitibus privilegium consulum eligendorum concedentibus. Saeculo decimo septimo et decimo octavo non solum schola Latina, sed etiam Gymnasium illustre sive academicum in hac urbe florebat. Professor Guilielmus Neuhaus, qui postea Thuiscoburgi docuit, anno 1725 hoc carmen de Hammona edidit:

Hammona est Comitum minor Haga, medullaque Marcae,
Gaudet Athaeneo, pollent ibi robore cives,
Eximios praebet pisces pernasque suillas,
Illic & parvo bibitur sapidissima Keuta[3].

Circulus Latine Legendi Hammonensis[recensere | fontem recensere]

Circulus Latine Legendi Hammonensis conditus est a Rainilde Aschoff a qua semper moderatur et instituitur. Pertinet ad omnes quibus cordi est legere auctores latinos omnium nationum et omnium saeculorum ab antiquitate ad tempora nostra. Circulus congregatur semel in mense quodam die veneris Hammonae, Ostenwall 79, in CVJM – Heim (Johannes-Busch-Haus).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Viro Venerabili et Doctissimo Friderico Adolpho Krummacher Munerum Publicorum per L Annos Continuatam Administrationem Pia Mente Gratulatur, Bonnae, anno 1841 (pag. 3 apud Google Books).
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. ex: Oratio de Keuta Hammonensi, p. 29, citatum secundum: Johann Diederich von Steinen: Westphaelische Geschichte 4, Monasterii 1964, S. 545.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hammonam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°40′19″N 7°49′30″E • OpenStreetMap • 3221111 GeoNames • Facebook Places • "05915000" apud Statistik-Portal  • Encyclopædia Britannica