Pius XI

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Pius XI
Res apud Vicidata repertae:
Pius XI: imago
Pius XI: subscriptio
Nativitas: 31 Maii 1857; Decium
Obitus: 10 Februarii 1939; Civitas Vaticana
Patria: Regnum Italiae
Nomen nativum: Achille Ambrogio Damiano Ratti

Pontificatus

1922-1939
Praecessor: Benedictus XV
Successor: Pius XII

Pius XI (Decii "Ambrosius Damianus Achilles Ratti" die 31 Maii 1857 natus; Romae die 10 Februarii 1939 mortuus) fuit papa Ecclesiae Catholicae Romanae et episcopus Romanus a die 6 Februarii 1922 usque ad mortem. Sua sententia apostolica fuit "raptim transit."

Vita[recensere | fontem recensere]

Achilles, Francisci Ratti et Teresiae Galli filius, nomen Ambrosium de avo suo Ambrosio Ratti cepit, et exemplum de Damiano, patruo suo presbytero, sumpsit. Ab anno 1867 apud seminarium Sevexense, et postea apud illud Modiciae studuit. Anno 1875, ingressus est seminarium Mediolani, et anno 1879 collegium Langobardum Romae. Doctor philosophiae iuris canonici et theologiae apud universitatem Gregorianam factus est. Die 20 Decembris 1879, ordinatus est presbyter.

Papa Leo XIII auctoritatem in studia philosophiae ei conspexit, et eum missionum diplomaticarum in Austriam e Franciam Iacobus Radini-Tedeschi particepem fecit. Ratti docuit apud seminarium Mediolani, et anno 1888 factus est socius collegii doctorum praeclarae Bibliothecae Ambrosianae, cuius dux anno 1907 fit. A Pio X etiam vicepraefectus Bibliothecae Vaticanae creatus est.

Anno 1918, Benedictus XV Achillem Ratti legatum pontificium in Polonia Lituaniaque fecit, sed hac civitate liberata, Ratti nuntius et archiepiscopus in partibus infidelium cum titulo urbis Graecae Naupacti factus est. Anno 1921, a Papa Benedicto XV archiepiscopum Mediolani, ac die 13 Iunii cardinalem creatus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Die 11 Februarii 1929, subsignata sunt a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et Benito Mussolini pacta inter Statum Vaticanum et Regnum Italicum.

Anno 1928 Pius XI denegavit mutationem precis Oremus et pro perfidis Iudaeis, quae in controversiam vocata erat, quia verbi perfidi et perfidiae causa antisemitismo favebat, quamquam uno tempore antisemitismum damnavit. Praeclarissima autem eius encyclicarum fuit Mit brennender Sorge, persecutionibus Ecclesiae Catholicae in Germania Nazistica dicata.

Post vexationes et leges etiam a Fascistis Italicis contra Iudaeos promulgatas, coram peregrinis Belgicis die 6 Septembris 1938 senex Pius XI, morbo laborante et flente, antisemitismum iterum damnavit et memoravit patriarcham Abraham etiam Christianorum pater esse. Dicitur anno 1939 Pius XI novam encyclicam (scilicet cum titulo Humani generis unitas) contra Nazismum promulgare volebat, sed haec tota res ab eius morte interpellata est.

Encyclicae epistulae[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium XI spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Pium XI apud Vicifontem.
Series Paparum
Innocentius III
Pius IX
PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix IIIGelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus