Historia Atropatenae

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia

Historia Atropatenae a tarda Aetate Lapidea coepit. Prima humanorum oppidorum indicia in Atropatenicis terris ante annum 10 000 inventa sunt, ad culturam Gurusaiensem (Atropatenice Quruçay) cavernae Azychicae spectantia. Palaeolithici Superioris et Aevi Aeris tardi culturae in cavernis Tagilaris, Damzhilii, Zaris, Sedimenti Yeriensis (Atropatenice Tağılar, Damcılı, Zar et Yataq-yeri proprie) et in necropolibus Leylatepense et Saraytepense testantur. Regio ab Achaemenidis qui Zoroastrismum propagaverunt circa 550 a.C.n. capta est, dum postea Alexandri Magni Imperii et eius successoris Seleucidarum Imperii pars facta est. Albani Caucasici, primi regionis autochthones, regnum sui iuris circa saeculum quartum a.C.n. instituerunt, cuius partes circa 9567 a.C.n. a Tigrane Magno subiunctae sunt.

Anno 252 p.C.n., Sassanidae eam civitatem vassalam fecerunt, dum rex Urnayr rite Christianismum civitatis religionem saeculo quarto p.C.n. ascivit. Quamquam multae a Sassanidis et Byzantinis occupationes, Albania Caucasia ut entitas in regione usque ad saeculum nonum mansit. Hodiernae Atropatenae territorium adumbratim antiqui regni istic respondet. Islamicus Caliphatus Ommiadicus ambos, Sassanidas et Byzantinos e regione expulsit, et Albaniam Caucasiam civitatem vassalam fecit, Christiano renisu, a principe Zhavansiro (Atropatenice Cavanşir) ducto, suppresso anno 667. Potentiae vacuum a Caliphatu Abbasidico relictum a numerosis dynastiis ut Sallaridis, Sadzidis, Saddadidis, Ravadidis, et Buyidis impletum est. Ineunte saeculo undecimo, terra ab undis Turcarum Oguzarum tribuum ex Media Asia gradatim capta est. Harum Turcicarum dynastiarum prima Gaznavidae fuit, qui regionem hodie dictam Atropatenen circa 1300 dominaverunt.

Qız Qalası (Bacua) (turris virginis), saeculis undecimo et duodecimo, in Bacua urbe vetere.

Subsequentes Imperii Selgiukidarum possessiones ab atabegis sive eldiguzidis (Atropatenice Eldənizlər) in regione rectae sunt, qui, quamquam technice? Selgiukidarum sultanorum vassali, aliquando de facto illorum ipsorum rectores erant. Regentibus Turcis Selgiukidis, poetae loci ut Nizami et Chaganius Sirvaniensis (Atropatenice Nizami Gəncəvi et Xaqani Şirvani respective) florescentes litteras Persicas in hodiernae Atropatenae terra civerunt. Proxima rectoria Ǧalāyiridarum civitas vitam brevis fuit et sub Tamerlanis vel Timur occupationibus cecidit. Domus Sirvansarum civitas vassala Timuridarum Imperii facta est et id ad bellum contra Ordae Aureae rectorem Tochtamysum (Mogolice Тохтамыш) iuvabat. Tamerlane autem mortuo, duae civitates liberae adversariaeque coortae sunt: Melanomelia et Leucomelia (Atropatenice Qaraqoyunlu et Ağqoyunlu proprie). Sirvansae rediverunt, magnum autonomiae gradum ut locales rectores et vassali ex anno 861 ad annum 1539 servantes. Per Safavidarum insectationem, ultima dynastia Siiticum Islamismum antea Sunniticis autochthonibus imposuit dum contra Sunniticum Imperium Ottomanicum proeliabantur.

Mausoleum Sirvansarum Bacuae in urbe vetere.

Post Safavidas, regio ab Iranicis Afsaridarum et Zandicis dynastiis et breviter a Quadzaris (Persice سلسله زندیه, سلسله افشار et سلسله قاجاریه respective) recta est. Nihilominus, dum nominaliter sub Persica dominatione de facto liberi chanatus in area ortus est, imprimis post domum Zandicam conlapsam et in Quadzarica aera ineunte. In constantibus bellis involuti, hi chanatus postremo ad Imperio Russico anno 1813 incorporati sunt, post duo Russico-Persica Bella. Secundum Foedus Turcmensayense (Atropatenice ترکمنچای مقاولهسی), Imperium Persicum Russicam suverenitatem super Chanatum Erevani, Chanatum Naxuanae, et Chanatum Talysicum (Russice Талышское ханство) residuum agnovit.

Post Imperii Russici conlapsum per primum bellum mundanum, Atropatene iuxta cum Armenia et Georgia vitam brevis Rei Publicae Foederativae Democraticae Transcaucasicae pars facta est. Re publica dissoluta Maio anni 1918, Atropatene se sui iuris ut Res Publica Democratica Atropatenica enuntiavit. Res Publica Democratica Atropatenica prima democratica res publica parlamentaria in Musulmano mundo fuit, sed solum viginti tres menses duravit, donec Bolscevisticus Decimus Exercitus Ruber eam Aprili mense anni 1920 ingressus esset, Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Atropatenicam die 28 Aprilis anni 1920 condens. Anno 1922, Atropatene Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae pars facta est, quae constituens nove conditae Unionis Sovieticae socia facta est. Anno 1936, Transcaucasica Socialistica Foederativa Sovietica Res Publica dissoluta est, et Res Publica Sovietica Socialistica Atropatenae constituentium Unionis Sovieticae sociarum civitatum una facta est. Per secundum bellum mundanum, Atropatenae Unioni Sovieticae petrolei multum in Acie Orientali suppeditavit dum 600 000 Atropatenici contra Germaniam Nazisticam (Theodisce Operation Edelweiß) pugnaverunt. Operatio Leontopodii Alpini a Theodisca Vi Defensionis (Theodisce Wehrmacht) gesta Bacuae conlineavit propter eius pondus ut energatica (petrolei) dynamon Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum.

Secundum Glasnosticam politiam, a Michaele Gorbačëv initiatam, civiles seditiones et ethnici conflictus in variis Unionis Sovieticae regionibus orti sunt, inclusa Carabachia Superiori sive Orchistēna (Atropatenice Dağlıq Qarabağ), Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae regione. In Atropatene tumultus, Moscuensi indifferentiae iam calefacti conflictus respondentes, libertatis secessionisque appellationes civerunt, quae in Ianuarii Nigri (Atropatenice Qara Yanvar) eventibus deinde "culminaverunt." Interea, Ayazus Mütallibov Factionis Communisticae Atropatenicae primus secretarius nominatus est. Postea, anno 1990, Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae Consilium Supremum verba "Publica Sovietica" e titulo sustulit; Declarationem Suverenitatis Rei Publicae Atropatenicae adoptavit et modificatum Rei Publicae Democraticae Atropatenicae vexillum ut vexillum proprium redintegravit. Die 8 Septembris anni 1991, Ayazus Mütallibov in comitiis per totam rempublicam praeses electus est in quibus unus candidatus praesidentiam petens fuit.

Museum Historiae in Atropatene.

Die 18 Octobris 1991, Consilium Supremum Atropatenicum Declarationem Libertatis sanxit, quae populo ad suffragia vocato mense Decembri anni 1991 adfirmata est, Unione Sovietica rite dissoluta. Primi libertatis anni Bello Carabachiae Superioris cum vicina Armenia obumbrati sunt. Bello anno 1994 composito, Atropatene 16 centesimas suae terrae, etiam Carabachiae Superioris sive Orchistēnēs ipsius, dominationem amisit. Quattuor Concilii Salutis Consociationis Nationum resolutiones (822, 853, 874, et 884) "ex occupatis Rei Publicae Atropatenicae areis occupantium virum recessui" advocaverunt. Anno 1993, democratice electus praeses Abylfazus Elçibay a militari seditione a chiliarcho Surato Huseynov ducta amotus est, quod ut antiquus Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Atropatenicae dux Haydar Aliyev potentiam consequeretur fecit. Anno 1994, Suratus Huseynov, tunc primus minister, aliam subitaneam conversionem rerum contra Haydarem Aliyev temptavit sed Suratus Huseynov de proditione accusatus in custodiam datus est. Anno 1995, alius conversionis subitaneae a vigilum militum imperatore Rousano Dazvadov conatus contra Haydarem Aliyev vitatus est, quod Rousani Dzavadov caedem et Atropatenicos vigiles milites dissolutionem intulit.

Haydar Aliyev, quamquam per suum praesidatum in deminuenda civitatis vacuitate laborali, in frenandis scelestis circulis, in statuendis fundamentalibus liberae civitatis institutis, et in afferendis pace, stabilitate, ponderisque externa conlocatione pecuniaria successit, civitas divulgata gubernantis grapheocratiae corruptione polluta est. Mense Octobri anni 1998, ipse secundo mandato denuo electus est. Contempta multo ameliorata oeconomia, praesertim cum Camporum Petroliferorum Azeri-Chirag-Guneshli et Sachi Denizi usurpatione, Aliyevianus praesidatus impopularis propter comitialem fraudem, late diseminatam corruptionem et sui autocratici regiminis obiectionem factus est. Eadem acerba reprobatio antiqui Primi Ministri Atropatenici Ilhami Aliyev comitia secuta est qui secundus Novae Factionis Atropatenicae dux fuit, suo patre Haydare Aliyev mortuo.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Altstadt, Audrey. 1992. The Azerbaijani Turks: Power and Identity Under Russian Rule. Azerbaijan: Hoover Institution Press.
  • Altstadt, Audrey. 2018. Frustrated Democracy in Post-Soviet Azerbaijan.
  • Ashurbeyli, S. 1983. "[Historia Shirvanshahs]." Elm. (Atropatenice).
  • de Waal, Thomas. 2003. Black Garden. ISBN 0-8147-1945-7.
  • Gasimov, Zaur. 2011. The Caucasus. European History Online, Moguntiaci: Institute of European History.
  • Goltz, Thomas. 1998. Azerbaijan Diary: A Rogue Reporter`s Adventures in an Oil-Rich, War-Torn, Post-Soviet Republic. M. E. Sharpe. ISBN 0-7656-0244-X.
  • Hasanli, Jamil. At the Dawn of the Cold War: The Soviet-American Crisis over Iranian Azerbaijan, 1941–1946. Bostoniae: Rowman & Littlefield.
  • Kalankatu, Moisey. 1961. The History of Caucasian Albanians, conv. C. Dowsett. London oriental series, 8. Londinii: School of Oriental and African Studies, University of London.
  • Momen, M. 1985. An Introduction to Shii Islam. Portu Novo: Yale University Press.
  • Shaffer, B. 1995. Borders and Brethren: Iran and the Challenge of Azerbaijani Identity. Cantabrigiae in Massachusetta: MIT Press.
  • Swietochowski, Tadeusz. 1995. Russia and Azerbaijan: Borderland in Transition. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Tabari, At. 1983? Ibn al-Asir, conv. Z. Bunyadov. Baku: Elm.
  • Van der Leew, Ch. 2000. Azerbaijan: A Quest for Identity: A Short History. Novi Eboraci: St. Martin's Press.