Orda Aurea

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Orda Aurea
Res apud Vicidata repertae:
Orda Aurea: insigne
Orda Aurea: insigne
Orda Aurea: vexillum
Orda Aurea: vexillum
Terra continens: Eurasia
Locus: 52°0′0″N 60°0′0″E
Caput: Sarai, Sarai Berke, Bolğar

Gestio

elective monarchy, Monarchia
Consilium: Kurultai

Populus

Sermo publicus: Turki, lingua Uigurica, Lingua Tschagataica, lingua Mongolica, Kipchak
Moneta: dang, pūl, som

Tabula aut despectus

Orda Aurea: situs
Orda Aurea: situs

Orda Aurea[1][2] vel Chanatus Dschudschii[2] erat chanatus mediaevalis in Eurasia (ut plurimum, in Europa Orientali et Asia Media).

Orda Aurea circa annum 1389.

Post invasionem mongolicam annorum 1237 ad 1240 imperium nomadum in potestate fuit. Bello successionis annorum 1260 ad 1264 imperium Mongolicum partitum est, ut regione Russicae australis Orda Aurea unus ex quattuor chanatibus emanavit. Imperatores fuerunt Chanes et Batus (1205-1255) et Berka (1205-1267). Saeculo 15 ineunte ex Orda Aurea Regnum Casanense, Regnum Astrachanense, Chanatus Crimaeae formati sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cum Cingischam Imperium Mongolicum inter filios suos ad annum 1224 divideret, eorum senior, Dschudschius nomine, terras in parte occidentali imperii illius recepit. Postquam Batus, filius Dschudschii secundus, annis 12361242 invasionem in Europam orientalem mediamque perfecit (Rutheniam inter alia occupans), possessiones territoriales chanatus huius, Ordae Aurae, graviter amplificatae sunt. Cum cor Ordae fuit in terris ad fluxum inferiorem fluminis Rha (ubi Sarai, metropolis chanatus, locabatur), potestas chanorum eius ad fluxum inferiorem Danubii et Sinum Finnicum in occidente, ad Irtim et partem inferiorem Obii in oriente, ad Pontum Euxinum, Mare Caspium atque Lacum Oxianum in meridie, et ad terras Novogardiae Magnae in septentrione expandebatur. (Ducatus Ruthenici, quum in Ordam Auream non includebatur, subreguli eius fuere et tributum pendere debuerunt.)

Initio Orda Aurea ut pars Imperii Mongolici aestimabatur, sed post annum 1266 de facto chanatus sui iuris facta est. Ad annum 1312 Islam religionem publicam accepit.

Ad medium saeculi quindecimi Orda in nonnullos chanatus suorum iurum (Sibericum, Nogaiensem, Casanensem, Crimensem, Kazachicum, Uzbecicum, Astrachanensem) divisa est. Orda Magna, temporalis Ordae Aurae successor (in parte media possessionum illius priscarum locata), initio saeculi sedecimi periit.

Saraj, Ordae Aureae caput, in ripa Achtubae situm erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Греков Б. Д., Якубовский А. Ю. Золотая Орда и её падение. — Moscuae & Leninopoli: Издательство АН СССР, 1950.
  • Егоров В. Л. Историческая география Золотой Орды в XIII—XIV вв. / Отв. редактор В. И. Буганов. — Moscuae: Наука, 1985.
  • Закиров С. Дипломатические отношения Золотой Орды с Египтом / Отв. редактор В. А. Ромодин. — Moscuae: Наука, 1966.
  • Исхаков Д. М., Измайлов И. Л. Этнополитическая история татар в VI — первой четверти XV века. — Casani: Институт истории Академии наук Татарстана, 2000.
  • Каргалов В. В. Конец ордынского ига. Ed. 3. Moscuae: УРСС, 2011.
  • Каргалов, В. В. Монголо-татарское нашествие на Русь. XIII век. Ed. 2. Moscuae: Либроком, 2011.
  • Каргалов, В. В. Свержение монголо-татарского ига. Moscuae; УРСС, 2010.
  • Кульпин Э. С. Золотая Орда. — Moscuae: Московский лицей, 1998; URSS, 2007.
  • Мыськов Е. П. Политическая история Золотой Орды (1236—1313 гг.). Volgogradi: Издательство Волгоградского государственного университета, 2003. ISBN 5-85534-807-5.
  • Почекаев Р. Ю. Цари ордынские. Petropoli: Евразия, 2010.
  • Рудаков, В. Н. Монголо-татары глазами древнерусских книжников середины XIII—XV вв. Moscuae: Квадрига, 2009.
  • Сафаргалиев М. Г. Распад Золотой Орды. Саранск: Мордовское книжное издательство, 1960.
  • Трепавлов, В. В. Золотая Орда в XIV столетии. Moscuae: Квадрига, 2010.
  • Фёдоров-Давыдов Г. А. Общественный строй Золотой Орды. Moscuae: Издательство Московского университета, 1973.
  • Широкорад, А. Б. Русь и Орда. Moscuae: Вече, 2008.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordam Auream spectant.