Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Michael Gorbačëv

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Michael Gorbačëv
Res apud Vicidata repertae:
Michael Gorbačëv: imago
Michael Gorbačëv: subscriptio
Nativitas: 2 Martii 1931; Privolnoye
Patria: Unio Sovietica, Russia
Nomen nativum: Mikhail Sergeyevich Gorbachev

Officium

Officium: General Secretary of the Communist Party of the Soviet Union, President of the Soviet Union, member of the Supreme Soviet of the Soviet Union
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Familia

Coniunx: Raisa Gorbacheva
Proles: Irina Virganskaya

Memoria

Laurae: Praemium Nobelianum Pacis Componendae, Commandeur des Arts et des Lettres‎, Honorary citizen of Berlin, Order of Lenin, Order of Honour, Order of the October Revolution, Order of the White Lion, Order of the Badge of Honour, Indira Gandhi Prize, Princess of Asturias Award for International Cooperation, Philadelphia Liberty Medal, Free Your Mind, North–South Prize, Alexander Men Prize, Ronald Reagan Freedom Award, Delta Prize for Global Understanding, Champions of the Earth, Order of the Red Banner of Labour, Medal "For Labour Valour", Medal "For Strengthening of Brotherhood in Arms", Harvey Prize, Otto Hahn Peace Medal, Medal "In Commemoration of the 1500th Anniversary of Kiev", Academy of Achievement's Golden Plate Award, Global Economy Prize, Grawemeyer Award
Michaël Gorbačёv anno 1987 pictus

Michael Sergii filius Gorbačёv (Russice: Михаи́л Серге́евич Горбачёв, Michail Sergeevič Gorbačёv; natus 2 Martii 1931) est politicus Sovieticus et Russicus. A die 1 Octobris 1988 primus et ultimus praeses Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum fuit (quod officium a die 15 Martii 1990 ad diem 25 Decembris 1991 administravit).

Gorbačёv (dextra parte) et Ronaldus Reagan colloquuntur

Factus est ultimus secretarius generalis Comitatus Centralis Factionis Communistae (quod officium ab anno 1985 ad annum 1991 administravit). Consilia eius "glasnost" et "perestroika" finem Bello Frigido posuisse putantur. Michael Gorbačёv Unionem Sovieticam mutandam esse in Iuris Rem Publicam putabat. Ob eam rem affirmabat omnes structuras Stalinistas delendas et diffundendam verbi libertatem esse voluntate Rei Publicae. Etiam amovere gradatim normas imperiosas in oeconomia coepit. Anno 1990 Gorbačёv Praemium Nobelianum Pacis accepit.

Die 19 Augusti 1991 factionis communistae pars novas res temptavit, quae erraverunt, relinquentes tamen imperium in Rerum Publicarum Sovieticarum Praesidium manibus, qui Unionem Sovieticam die decembris 1991 solverunt.

Uxor eius fuit Raisa, quae die 20 Septembris 1999 mortua est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pavel Palazchenko, My Years with Gorbachev and Shevardnadze: the memoir of a Soviet interpreter. College Park: Pennsylvania State University Press, 1997. ISBN 0-271-01603-5
  • Jonathan Steele, Eternal Russia: Yeltsin, Gorbachev and the mirage of democracy. Londinii: Faber, 1994

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Gorbačëv spectant.