Foederatio Transcaucasica
Appearance
Foederatio Transcaucasica vel plenius Transcaucasica Socialistica Foederativa Sovietica Res Publica (Armeniace Անդրկովկասի Խորհրդային Ֆեդերատիվ Սոցիալիստական Հանրապետություն; Atropatenice Zaqafqaziya Sosialist Federativ Sovet Respublikası; Georgiane ამიერკავკასიის საბჭოთა ფედერაციული სოციალისტური რესპუბლიკა; Russice Закавказская Социалистическая Федеративная Советская Республика), fuit unio Armeniae, Atropatenae, et Georgiae ab anno 1922 ad annum 1936.
Quae foederatio, anno 1922 instituta, die 30 Decembris eiusdem anni cum Russia, Ucraina, et Ruthenia Alba Unionem Sovieticam constituit.
Anno 1936, Foederatione Transcaucasica dissoluta, Armenia, Atropatene Georgiaque factae sunt res publicae separatae Unionis Sovieticae.
Fons
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Foederationem Transcaucasicam spectant. |
