67 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 67 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (71 a.C.n.) · 70 a.C.n. · 69 a.C.n. · 68 a.C.n. · 67 a.C.n. · 66 a.C.n. · 65 a.C.n. · 64 a.C.n. · 63 a.C.n. · 62 a.C.n. · 61 a.C.n. · (60 a.C.n.)


AVC DCLXXXVII = Manio Acilio Glabrione, Gaio Calpurnio Pisone consulibus

Eventa[recensere | fontem recensere]

Romae[recensere | fontem recensere]

  • Prima lex Gabinia, a tribuno plebis Aulo Gabinio lata, summum imperium in bello Mithridatico a Lucio Lucullo, qui id bellum paene confecerat, ad Acilium Glabrionem consulem transfert.
  • Altera lex Gabinia de bello piratico imperium extraordinarium et infinitum instituit ad bellum adversus piratas gerendum. Quae provincia Pompeio destinata erat, qui, immensa classe coacta, paucis mensibus piratas ex omni mari expulit ac postea eos in Cilicia proelio vicit et in mediterraneis agris collocavit, ita ut terris inter se divisis, ex agricultura quaestum haberent, non ex piratica. Quae lex vi perlata est, senatoribus vehementer obstantibus et infracta intercessione tribunicia.
  • Lex Calpurnia de ambitu, a consulibus instigante senatu lata, poenas graviores faciebat. Etenim ambitus tum rempublicam Romanam ad perniciem praecipitabat.
  • Lex Roscia theatralis, a tribuno plebis Lucio Roscio Othone lata, quattuordecim primos ordines in cavea equitibus adsignabat.

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

In Iudaea[recensere | fontem recensere]

  • Reginae Salomae Alexandrae mortuae successit primum maior natu e filiis Hyrcanus. Qui segni indole et miti erat, fortasse regno impari ː post paucos menses frater eius Aristobulus secessionem fecit et rerum potitus est. Privatum in posterum fore pactus est Hyrcanus sed vir Idumaeus fortis et potens, Antipater nomine eius causam suscepit. Hyrcanum ad Nabataeorum regem Aretam, eius amicum, misit et societatem inter eos composuit. Unde bellum inter duos fratres de regno ortum est.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]

Salome Alexandra, regina Iudaeorum.