Petroglyphum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petroglypha in "Newspaper Rock" prope Canyonlands National Park, in meridie Moab Utae in Civitatibus Foederatis Americae.

Petroglyphum (ex Graeco petros 'lapis' + glyphein 'caelare, scalpere, sculpere'; verbo primum facto Francogallice pétroglyphe) sive scalptura lapidaria[1] (-ae, f)[1] est imago a superficie lapis abradendo, incidendo, scalpendo, terendo, vellicandove facta. Eruditi praeter Americam Septentrionalem, ut tales imagines dicant, plerumque verba pro caelatura, scalptura, sculptura, vel alias descriptiones modi, adhibent. Petroglypha in toto orbe terrarum inveniuntur, saepe cum hominibus praehistoricis consociatae.

Non omnes petroglypha sunt pictographae, imagines super lapidem descriptae vel pictae. Ambo imaginis genera sunt exempla latioris categoriae, artis lapideae. Petromorpha, exemplaria formaeque a multis magnis saxis humi ab hominibus factis, etiam sunt distinctae. Inukshuk quoque sunt unica, solum in regionibus arcticis inventa, reproductionibus imitationibusque? in regionibus australioribus confectis exceptis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiquissimae petroglypha facta sunt circa terminum aetatum Neolithicae et Palaeolithicae, abhinc annos circa 10 000 ad 12 000, vel fortasse noviore (Kamyana Mohyla). Abhinc annos circa 7000 ad 9000, alii systematum scribendi praecursores, sicut pictographa et ideogrammata, fieri coeperunt. Petroglypha autem longe lateque diffusa sunt, et aliae culturae diutius continuaverunt eos adhibendo, etiam donec contactum cum cultura Occidentali incidit, saeculo vicensimo. Petroglypha inveniuntur omnino in orbe terrarum praeter Antarcticam, praecipue in Africa, Australia, Scandinavia, Siberia, et America Septentrionali inter occasum solis et meridiem spectanti.

Interpretatio[recensere | fontem recensere]

Compositae petroglypha in Scandinavia (Häljesta, Västmanland Sueciae), imago ex tempore Aetatis Aeneae Nordicae. Hae glypha ut in photographo sint clariores pinguntur.
Petroglyphum ordinis Ovium canadensium prope Moab Utae: imago communis in vastitate regionis Civitatum Foederatarum Americae inter occasum solis et meridiem spectans.

Multae theoriae petroglyphorum significationem secundum locum, aetatem, et genus imaginis explicant. Alia petroglypha habentur signa astronomica, aliae tabulae (mappae), et aliae symbolicae communicationis formae, cum genere "prae-scribendi." Nonnullae forsitan sint reliquiae rituum; certi situs in India, exempli gratia, putantur esse instrumenta musica, appellata "gong lapidea" (Anglice rock gongs).[2]

Aliis petroglyphorum imaginibus probabiliter fuerunt penitae significationes culturales religiosaeque societatibus quae eas fecerunt. Multa petroglypha habentur genus linguae symbolicae vel ritualis, non plene comprehensae. Glypha ex Aetate Aenea Nordica in Scandinavia ut videntur indicant fines inter tribus, quamquam eis etiam sint significationes religiosae. Inscriptiones Sibericae paene accedunt similem esse novis runorum formis, sed, quamquam bene non iam intellectae, non habentur cum eis consociatae.

Explicationes controversae docentur a Psychologia Iungiana et iudiciis Mirceae Eliade. Secundum has theorias, similitudo inter petroglypha (et alia symbola atavistica vel archetypica) culturarum continentiumque distinctorum genetica sit hereditas structurae cerebri humani.

Aliae theoriae subiciunt petroglypha factas esse a vates (shaman?) in commutato sensús statu? (Lewis-Williams 2002), fortasse inducto ab usura hallucinogenum naturalium. Multa exemplaria geometrica, dicta constantia formae (Anglice form constants), quae in petroglyphis et picturis cavernarum passim reperiuntur, probata sunt stabiliter infixa? (Anglice: hard-wired) cerebro humano; multa in turbationibus oculorum et hallucinationibus a medicamentis, severis capitis doloribus (hemicraniis; Anglice migraines), et aliis stimulis effectis reperiuntur.

Index situum petroglypha habentium[recensere | fontem recensere]

Africa[recensere | fontem recensere]

Petroglypha dicta "Meerkatze" (Suricata suricatta), nominatae a Leone Frobenio archaeologo: erectae leones in Wadi Methkandoush regionis Mesak Settafet Libyae.

Asia[recensere | fontem recensere]

Petroglypha in insula Cheung Chau, Hong Kong.
Petroglypha apud Cholpon-Ata in Kyrgyzstania.
Petroglyphae Tamgaly in Cazachia.
Scalpturae Buddhistae ad Ili Flumen in Cazachia.

Atropatene[recensere | fontem recensere]

Sina[recensere | fontem recensere]

India[recensere | fontem recensere]

Cazachia[recensere | fontem recensere]

Corea[recensere | fontem recensere]

Kyrgyzstania[recensere | fontem recensere]

Pakistania[recensere | fontem recensere]

Oceania[recensere | fontem recensere]

Polynesia[recensere | fontem recensere]

Australia[recensere | fontem recensere]

Philippinae[recensere | fontem recensere]

America Australis[recensere | fontem recensere]

Media America[recensere | fontem recensere]

America Septentrionalis[recensere | fontem recensere]

Petroglypha in Arches National Park.
Petroglypha in Arizona.
Petroglypha extra Parras Coahuilae Mexici.
Petroglyphum "chipping" in White Tank Mountain Regional Park Waterfall Trail Arizonae.

Portus Dives[recensere | fontem recensere]

Republica Dominicana[recensere | fontem recensere]

Europa[recensere | fontem recensere]

Petroglypha in Foppe Nadro Vallis Camonicae Italiae.
Presbyter currens in Capo di Ponte, Vallis Camonicae Italiae.
Scalptura in Tanum Sueciae.
Scalptura "Sutor" in Brastad Sueciae.
Petroglyphum in Roque Bentayga Magnae Canariae Canariarum Insularum.

Britannia[recensere | fontem recensere]

Anglia[recensere | fontem recensere]

Signa poculi et anuli in:

Scotia[recensere | fontem recensere]

Hibernia[recensere | fontem recensere]

Francia[recensere | fontem recensere]

Italia[recensere | fontem recensere]

Norvegia[recensere | fontem recensere]

Lusitania[recensere | fontem recensere]

Hispania[recensere | fontem recensere]

Suecia[recensere | fontem recensere]

Russia[recensere | fontem recensere]

Ukrainia[recensere | fontem recensere]

Turcia[recensere | fontem recensere]

  • Kars, Camuslu Vicus
  • Kars, Kagizman Caverna
  • Erzurum, Cunni Caverna
  • Ordu, Esatli
  • Hakkari, Gevaruk Valles

Media Orientalis[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Scalptores in Valle Carmonia Italiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad petroglyphas spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beckensall, Stan. 1983 Northumberland's Prehistoric Rock Carvings: A Mystery Explained. Rothbury, Northumberland: Pendulum Publications.
  • Beckensall, Stan. 2001. Prehistoric Rock Art in Northumberland. Tempus Publishing. ISBN 0-7524-1945-5.
  • Beckensall, Stan, et Tim Laurie. 1998. Prehistoric Rock Art of County Durham, Swaledale and Wensleydale. County Durham Books. ISBN 1-897585-45-4.
  • Keyser, James D. 1992. Indian Rock Art of the Columbia Plateau. University of Washington Press. ISBN 978-0-295-97160-5.
  • Lewis-Williams, D. 2002. A Cosmos in Stone: Interpreting Religion and Society through Rock Art. Walnut Creek, California: Altamira Press.
  • Morris, Ronald. 1979. The Prehistoric Rock Art of Galloway and The Isle of Man. Blandford Press. ISBN 978-0-7137-0974-2.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Ancient Indians made "rock music," BBC News, Friday, 19 March, 2004.
  3. Keyser 1992.