Camenae
Vide etiam paginam discretivam: Camena (discretiva)
Camenae[1] apud Romanos fontium et aquarum Nymphae erant e quibus nobilissimae Carmenta (a qua "Porta Carmentalis", una ex portis urbis Romae, nominata) et Egeria sunt. Cum Diana Nemorensi conjunctae sunt : ideo nascentibus praesunt infantibus et res canunt futuras.
Saepe a poetis Latinis invocantur proinde ac si Musae essent, tamquam fontes carminum. Romani enim Camenas a canendo vel carmine (id est *can-men*) dictas credebant. Hodie vero multi auctores linguae Latinae periti de hac origine valde dubitant et nomen earum Tuscum potius esse arbitrantur ac "ministras" significare sicut camillum/camillam[2]. Lucus Romae ad portam Capenam eis a Numa consecratus est, qui sub imperatoribus nymphaeum marmoreum[3] factum est. Dies festus huius delubri idem erat atque Dianae : 13 Augusti[4].
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Verba Titi Livii libro primo ab Urbe condita haec sunt : "Lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit"
- De supposita verbi origine lege Varronem libro septimo de Lingua latina capite tertio (XXVI)
- Iuvenalis Satura III,11-20.
- Ovidius libro quinto decimo Metamorphoseon 482.