Epulum Iovis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Epulum Iovis erat ritus Romanus, Iovi dedicatus, qui Idibus Novembribus (13 Novembris), cum Ludi Plebeii in urbe celebrarentur, ab aedilibus plebis instruebatur. Tempore Imperii etiam Idibus Septembribus (13 Septembris), cum ludi Romani essent, epulum Iovis maiore sollemnitate celebrabatur.

In aede Capitolina (quae Idibus Septembribus condita esse putabatur) lectisternium instruebatur; simulacra Iovis, Iunonis et Minervae pulvinaribus ante epula imponebantur. Septemviri epulonum haec curabant et senatores omnes convivio aderant.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De epulo Iovis in RE (Theodisce)
  • De epulo Iovis (Anglice)