Ambarvalia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ambarvalia erant festum Romanum, Cereri et Deae Diae dedicatum, quod 29 Maii (a.d. IV Kal. Iun.) celebrabatur.

Suovetaurilia Romani Ambarvalium die fecerunt, i.e. suem, ovem et bovem ter circum arvum circimductos immolaverunt, unde et nomen feriarum (de ambio arva). Ambarvalia privata in vicis et villis celebrabantur; patres familias processionem ducebant; processione et sacrificio segetes lustrabantur. Ambarvalia publica Romae agebantur et duodecim fratres Arvales cives, quibus arva et vineae curae erant, ducebant et carmen Arvale canebant.

Iosephus Scaliger in annotationibus ad Festum Ambarvalia Amburbio festum simile vel idem censuit. Dies Rogationum Christianus de Ambarvalibus originem ducere interdum putatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Ambarvalibus in RE (Theodisce)