Septimontium (festum)

E Vicipaedia
Haec pagina de feriis explicat. Si septem montes Romae quaeris, vide Septimontium.

Septimontium erat festum Romanum, quod die 11 Decembris (a.d. III Id. Dec.)[1] celebrabatur. Processio septem loca ("montes") praeteriens septem victimas immolabat. Ut Antistius Labeo docet[2], haec non septem montes soliti erant, sed a Palatuali in Palatino sacrificantes per Veliam ad Fagutalem(fr) (in Esquilino) ibant, postea per Suburram ad Germalem perque Oppium et Caelium in Cispium (in Esquilino). Ad aras omnes Argeorum(fr) sacra faciebant.

Festus a Numa festum institutum esse dicit. Ateius Capito Septimontium non esse festum publicum, sed festum pro montibus addit (similia et Varro[3]). Domitiano imperante Septimontium festum publicum factum esse videtur[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L'Année épigraphique, 1892, 83; 1975, 20.
  2. Festus s.v.
  3. De lingua Latina V 24:

    dies Septimontium nominatus ab his septem montibus in quis sita urbs est, feriae non populi sed montanorum modo ut Paganalia qui sunt alicuius pagi

    .
  4. Bernadette Liou-Gille, « Les Agonia, le rex sacrorum et l'organisation du calendrier », Euphrosyne : revista de filología clássica, no 28,‎ 2000, p. 41-60.

Fontes alii[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Septimontio in A Topographical Dictionary of Ancient Rome (a Samuele Ball Platner et Thoma Ashby composito, Londinii 1929) (Anglice)