Fordicidia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fordicidia erant festum Romanum, Telluri dedicatum, quod duobus diebus Idus Apriles sequentibus (16 et 17 Aprilis) celebrabatur.

Varro explicat:

Fordicidia a fordis bubus; bos forda quae fert in ventre; quod eo die publice immolantur boves praegnantes in curiis compluris, a fordis caedendis Fordicidia dicta[1].

Romae virginibus Vestalibus praesentibus triginta (pro curiarum numero) vaccae praegnantes Telluri deae immolabantur; fetus exempti a Vestalibus incendebantur et cinis eorum usque ad Parilia servabatur.

Ovidius in Fastis[2] originem Fordicidium narrat. Numa Pompilius Fauni aenigma soluit et sacra inistituit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De lingua Latina, VI 15.
  2. IV 621-672.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]