Volturnalia
Volturnalia erant feriae Romanae, Volturno deo dedicatae[1], quae die 27 Augusti (a.d. VI Kal. Sept) celebrabantur. Flamen Volturnalis, quod officium a Numa institutum est[2], festo praeerat. Volturnum deum Varro Tiberim esse dicit[3], sed Columella[4] Volturnum ventum ab oriente flantem esse dicit, qui vineas perdit, nisi opertae sunt; quo fretus Georgius Dumézil sacrificium Volturnalium expiatorium fuisse suspicatur[5].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Varronis De lingua Latina VI 21
- ↑ Ibidem, VII 45.
- ↑ Ibidem, V 29.
- ↑ Rei rusticae libri V 5, 15.
- ↑ Georges Dumézil, Feste Romane, Genuae 1989, pp. 79-84.
Fontes alii[recensere | fontem recensere]
- Festi de verborum significatu s.v.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- De Volturnalibus in libro Iulii Vaccai Le feste di Roma Antica (Italice)
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia