Larentalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Larentalia vel Larentinae[1] vel Larentinalia[2] sunt feriae publicae Romanae quae quotannis die 23 Decembris (a.d. X Kal. Ian.)[3] in honorem Iovis[4] celebrabantur. Parentatio[5] erat, hoc est sacrificium dis Manibus Accae Larentiae (de qua variae fabulae nobis traditae sunt), per flaminem Quirinalem[6] et pontifices[7] Romae in Velabro prope sepulchrum quotannis peracta. Ad eundem locum et dis Manibus servilibus sacerdotes Romani litabant[8], praeterea Larentia eadem deitas atque Larunda, mater Larum, esse putatur quia Lares et ipsi genii quidam mortuorum erant quorum dies festus pridie (a.d. XI Kal. Ian.) celebrabatur[9].

Alterum diem festum Accae Larentiae, Larentia dictum, mense Aprili fuisse auctor est Plutarchus[10], quo die flamen Martialis (? Ἆρεως Ἱερεύς) libationes Larentiae offerebat : haec locutio Graeca sane aptius flaminem Martialem quam flaminem Quirinalem interpretatur ac de deo Marte in sententiis proximis agitur. Nihilominus Georgius Dumézil[11] errorem manifestum Plutarchi esse adfirmat : nisi fortasse flamen Martialis mense Aprili, flamen Quirinalis mense Decembri sacro intererat ? Nam mense Aprili dies natalis urbis Romae celebrabatur, et conditor huius urbis Romulus, ut Accae Larentiae alumnus, ita filius dei Martis habebatur : itaque primus Augustus, qui et ipse per sororem Gai Iulii Caesaris originem suam a Troiano Aenea duxisse praetendebat, hunc honorem per flaminem Martialem excogitasse potuit. At testimonium Plutarchi nullo alio firmatur[12]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro LL VI,24.
  2. Lactantius Div. Inst. I,1,20. Macrobius I,10,11.
  3. Fasti Antiates Maiores. Macrobius I,10.
  4. Macrobius I,10,15.
  5. Macrobius I,10,17. Vide etiam Varronem.
  6. Sic Aulus Gellius.
  7. Cicero, Ad Brutum I,15.
  8. Varro, ibid.
  9. Macrobius I,10,10.
  10. Vita Romuli IV,5.
  11. La Religion romaine archaïque, Payot, 2000 p.279-280.
  12. Testis unus, testis nullus ?