Equirria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Equirria (vel Equria et Ecurria, de Equicurria) erant festum Romanum, Marti deo dedicatum. A Romulo instituta sunt[1]; equi in Campo Martio trans pomerium cursu certabant.

Bis Equirria instituebantur: 27 Februarii et 14 Martii. Die mensis pari (scilicet infelici) Equirria secunda fiebant, sicut et regifugium; ceterae feriae publicae Romanae diebus mensis imparibus celebrabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tertullianus (De spectaculis, 5) Romulum dicit Consualia die Equirribus destinato removisse.

Alii fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]