Feralia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Feralia erant festum Romanum, Manibus dedicatum, quod die 21 Februarii celebrabatur. Dies erat nefastus et a negotiis officiisque omnibus Romani abstinebant. Manibus in sepulchris sacra faciebantur. Ab Aenea, qui Anchisem honorabat, primo celebrata putabantur.

Parentalium dies ultimus erat (et saepe cum Parentalibus confunditur[1]).

Varro Feralium nomen a donis ferendis vel ab inferis derivat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Ovidius in Fastis Feralium diem 13 Februarii nominat, sic et Ausonius.
  2. De lingua Latina VI 3, 2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]