Jump to content

Prosa (dea)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Prosa.

Prosa fuit dea Romana partûs, cuius potestatem Varro sic explicavit: "Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine".[1] An Prosa eadem fuisse ac Porrima (seu Antevorta), quae in aliis rebus comes Postvertae fuisse dicitur, non liquet.

  1. Varro apud Gellium, Noctes Atticae 16.16.4
Nexus interviciales de hac re usque adhuc absunt. Adde versiones barbaras, si reppereris.