Meditrinalia

E Vicipaedia
Meditrinae imago, Andesinae(fr) reperta

Meditrinalia erant festum Romanum, quod die 11 Octobris celebrabatur. Vindemiae erat festum; Meditrinalibus primo mustum novum probabatur et musto veteru miscebatur. Varro haec a sacrificantibus dicta refert:

vetus novum vinum bibo, novo veteri morbo medeor[1].

Meditrinae Aesculapii filiae festum dedicatum esse dicitur, sed non sine dubio. Fasti Amiterni et Fasti fratrum Arvalium die 11 Octobris festum Iovis indicant; fortasse, sicut alterae feriae vindemiatorum, Vinalia Priora et Rustica, Iovi Meditrinalia dedicata sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De lingua Latina VI 21. Cf. Fest. s.v.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]