Terminalia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Terminalia erant festum Romanum, Termino deo dedicatum, quod 23 Februarii (a.d. VII Kal. Mart., qui erat dies anni Romuli ultimus) celebrabatur.

A Numa Pompilio Terminalia condita esse dicuntur; vicini eo die iuxta terminum inter domos eorum iacentem fossam fecerunt et fruges et mel et vinum sacrificaverunt. Sacrificium publicum in via ad Laurentum celebrabatur, ubi Numa regnante finis territorii Romani fuisset.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]