Caristia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Caristia (vel Charistia, Cara Cognatio) erant festum Romanum, quod die 22 Februarii post Parentalia celebrabatur.

Caristia feriae privatae fuerunt; familiae ad cenam coibant, Lares et Concordiam colebant donaque mutua familiares dabant (quae Martialis[1] memorat).

Etiam saeculis V et VI Caristia a Christianis celebrabantur, Polemio Silvio et Caesario Arelatensi testificantibus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IX 54, IX 55.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]