Boris Johnson
Patria: Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Boris de Pfeffel Johnson
Officium
Munus: diurnarius, Politicus, editor, Scriptor, Rerum gestarum scriptor
Consociatio
Familia
Coniunx: Marina Wheeler
Boris Johnson, plene Alexander Boris de Pfeffel Johnson (natus Novi Eboraci die 19 Iunii 1964) est politicus Anglicus factionis Conservativae.
Olim discipulus Scholae Europaeae Bruxellensis scholarisque regalis in collegio Etonensi, Boris Johnson eruditus est apud Collegium de Balliolo Oxoniensi. Sodalis ibi fuit societatis convivialis Bullingdon eodem tempore quo David Cameron et Radoslaus Sikorski. Deinde diurnarius meruit diarii The Daily Telegraph editorque symbolorum The Spectator. A die 9 Iunii 2001 usque ad 4 Iunii 2008 legatus est apud Parlamentum Britannicum pro circulo Henley. A mense Maio 2008 ad Maium 2016 magister civium Londini functus est, antecessore Kenetho Livingstone, successore Sadiq Khan. Sed interdum candidatus parlamentarius rursus se obtulit atque a mense Maio 2015 legatus est pro circulo Uxbridge and South Ruislip. Ante Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate ille iuxta Michaëlem Gove et Nigellum Farage hanc societatem abrupendam suasit. Qua opinione die 23 Iunii 2016 vincente ipse successor ad officium primi ministri se proponere voluit, sed, concursu Michaelis Gove perturbatus, abstinuit. Theresa May in eodem certamine victrix Borisem Johnson ad munus secretarii civici a rebus externis die 14 Iulii 2016 convocavit.
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]

- "How the European press covered Boris Johnson's Brexit battle cry" in The Guardian (22 Februarii 2016)
- Andrew Anthony, "Six former foreign secretaries on Brexit, Britain … and Boris" in The Guardian (4 Martii 2018)
- Boris Johnson, The Churchill Factor: how one man made history. Londinii: Hodder & Stoughton, 2014. ISBN 978-1-4447-8302-5
- Chris Johnston, "Boris Johnson selected to stand for Tories in Uxbridge and South Ruislip" in The Guardian (12 Septembris 2014)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Catharina Bradley • Iacobus Brokenshire (2016–2018) • Alun Cairns • Gregorius Clark • David Davis • Natalia Evans • Michael Fallon (2016–2017) • Gulielmus Fox • David Gauke (2017–) • Michael Gove (2017–) • Christophorus Grayling • Damianus Green (2016–2017) • Iustina Greening (2016–2018) • Philippus Hammond • Matthaeus Hancock (2018–) • Damianus Hinds (2018–) • Ieremias Hunt • Sajid Javid • Boris Johnson • Andrea Leadsom (2016–2017) • Brandon Lewis (2018–) • David Lidington • Patricius McLoughlin • Esther McVey (2018–) • Theresa May • Penelope Mordaunt (2017–) • David Mundell • Priti Patel (2016–2017) • Amber Rudd • Elisabetha Truss (2016–2017) • Gavinus Williamson (2017–) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Porta Britanniarum Regni • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilia Thatcher 1979–1990 • Major 1990–1997 • Blair 1997–2007 • Brown 2007–2010 • Cameron 2010–2016 | |
Kenethus Livingstone 2000 • Boris Johnson 2008 • Sadiq Khan 2016 | |