Antonius Blair
Patria: Britanniarum Regnum
Officium
Munus: politicus, legatus, autobiographus, Causidicus
Patronus: Universitas Yalensis, Quartet on the Middle East
Consociatio
Familia
Coniunx: Cherie Blair
Proles: Euan Blair, Nicholas Blair, Kathryn Blair, Leo George Blair
Memoria
Antonius Blair (Anglice Anthony Charles Lynton Blair, saepius Tony Blair), anno 1953 natus, est politicus Britannicus, qui dux Factionis Laboris Britannicae ab 1994 ad 2007 et primus minister Elizabethae II reginae in Britanniarum Regno ab 1997 ad 2007 fuit.
Vita[recensere | fontem recensere]
Antonius Blair Edimburgi in Scotia natus est die 6 Maii 1953. Alumnus est Collegii Fettes in urbe natali atque Collegii Sancti Ioannis apud Oxonienses.
Die 9 Iunii 1983, socius Camerae Communium pro municipio Sedgefield factus est, et usque ad diem 27 Iunii 2007 mansit. Primus minister Britanniarum die 2 Maii anno 1997 factus est: Factio Laboris, cuius dux erat, in electionibus generalibus annis 1997, 2001, et 2005 vicit.
Anno 2003, possessionis Saddami Hussein 'armorum magni exitii' causa falsa, patriam suam in bello Iracensi duxit.
Officio auctoritateque gubernandi depositis, legatus pro Palaestina a Civitatibus Foederatis Americae, Russia, Unione Europaea, et Consociatione Nationum nominatus est.
Blair anno 1997 se "admodum rectum hominem" esse confessus est. Se cum Ecclesia Catholica adultus consociavit.
Scripta Antonii Blair[recensere | fontem recensere]
- 1996 : New Britain: my vision of a young country. Londinii: Fourth Estate. ISBN 1-85702-436-2
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Mark Perryman, ed., The Blair Agenda. Londinii: Lawrence and Wishart, 1996. ISBN 0-85315-843-6
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Blair spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • 1870792 Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
- De Antonio Blair in pagina officialis administrationis Regni Uniti.
Clemens Attlee 1945 • Winston Churchill 1951 • Antonius Eden 1955 • Haroldus Macmillan 1957 • Alexander Douglas-Home 1963 • Haroldus Wilson 1964 • Eduardus Heath 1970 • Haroldus Wilson 1974 • Iacobus Callaghan 1976 • Margarita Thatcher 1979 • Ioannes Major 1990 • Antonius Blair 1997 • Gordonus Brown 2007 • David Cameron 2010 • Theresa May 2016 • Boris Johnson 2019 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Porta Britanniarum Regni • Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum • Primus minister Britanniarum Regni Capsae cognatae: Gubernatores civitatum sociarum Unionis Europaeae • Reges Britanniarum • Primi ministri Britannici 1721–1945 • Primi ministri Cambriae • Primi ministri Hiberniae Septentrionalis • Primi ministri Scotiae Secretarii vel ministri a circumiectu • a commeatu • a cultura • ab eruditione • ab evolutione internationali • ab iustitia • a munitione • a negotio • a rebus externis • a rebus internis • a scaccario • a valetudine | |