Conservatismus uninationalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Conservatismus uninationalis vel democratia Tory est Britannicae ideologiae politicae forma, qua societas cum corporis campagibus comparatur magnique paternalismus et pragmatismus habentur. Dictum "Tory unius nationis" (one-nation Tory) originem ducit a Beniamino Disraeli (1804-1881), qui praecipuus prolocutor conservatismi denique primus minister conservativus mense Februario anno 1868 factus est. Quod dictum Disraeli ordinem operariorum appellaturus excogitavit, ut sociales inter homines diversitates ingravescentes leniret. Philosophia politica conservatismi uninationalis hanc eloquitur opinionem: in modum organismi exsistere et crescere civilem societatem, cuius cives sibi invicem obnoxii sunt. Maxime quidem de superiorum ordinum erga ordines inferiores obligatione paternalistica agitur.