Dominicus Cummings

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Dominicus Cummings
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Novembris 1971; Dunelmum
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: political adviser

Familia

Coniunx: Mary Wakefield

Dominicus, vulgo Dominic Cummings (Dunelmi die 25 Novembris 1971 est consiliarius politicus Angliae.

Alumnus est scholae Dunelmensis et collegii Exoniensis apud Oxonienses. Breviter iuxta Ioannem Duncan Smith ductorem factionis Conservativae anno 2002, multo longius ab 2007 usque in 2014 operam dedit iuxta Michaelem Gove politicum eiusdem factionis, qui ab anno 2010 minister eruditionis meruerit. Auctor iam anno 2014 commentarii de opinionibus publicis ad Unionem Europaeam pertinentibus, mense Octobri 2015 rector factus est motus Vote Leave quo Brexitus suadebatur. Auctor principalis boni successus huius motus reputatur. Die 24 Iulii 2019 consiliarius gubernio Borisii Johnson factus est.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 2013 : Some thoughts on education and political priorities Textus
  • 2014 : Report by North Wood for Business for Britain on research into attitudes towards the possible renegotiation of our EU membership and a possible IN/OUT referendum Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]